Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

LXV. 1)90. 12. Januarii. Johanni Jacobi Praeposituram ecclesiae Transilvanae confert. (Anni I. Liber —. f. 317.) Bonifacius etc. Venerabilibus fratribus Tudensi et Waradiensi ac Cenadiensi Episcopis calutem etc. . . . Nobilitas generis, vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis merita super quibus apud nos dilectus filius Johannes Jacobi, clericus Agriensis diocesis, fidedigno commendatur tes­timonio, nos inducunt, ut sibi reddamur gratia liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Johannis petitio continebat, quod olim cano­nicatu et prebenda ac prepositura ecclesie Transsilvane, quos quondam Ladislaus dictus Carho (?) ipsius ecclesie canonicus et Prepositus, dum viveret obtinebat, per ipsius Ladislai obitum, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacantibus, dictus Johannes, vigore quarumdam litterarum felicis recordationis Urbani pape VI. predecessoris nostri, per quas idem predecessor sibi de canonicatu, sub expectatione prebende, ac dignitatis vei personatus, seu officii ipsius ecclesie, etiam si dignitas ipsa curata et in eadem ecclesia maior post pontificalem existeret, et ad eam consvevisset quis per electionem assumi, gratiose provideri mandaverat, canonicatum et prebendam ac preposituram predictos, dicto predecessore vivente, infra tempus legitimum, acceptavit, et de illis sibi provideri fecit, idemque Johannes, huiusmodi acceptationis et provisionis vigore, in corporalem possessionem ipsorum canonicatus et prebende ac prepositure inductus, illos ex tunc per annum et ultra tenuit et possedit, prout tenet et possidet pacifice et quiete. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefatus Johannes dubitet acceptationem et provisionem predictas excertis causis viribus non subsistere, (ac) sicut accepimus, canonicatus et prebenda ac prepositura predicti adhuc, ut pre­fertur, vacare noscantur; Nos, volentes dicto Johanni, qui, ut asseritur, ex utroque parente de nobili genere procreatus existit, premissorum meri­torum suorum intuitu, gratiam facere specialem, Fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vei duo aut unus vestrum, per vos, vei alium, seu alios, canonicatum et prebendam ac prepositu­ram predictos, quorum fructus, redditus et proventus centum et quin-

Next

/
Oldalképek
Tartalom