Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

242 1309. S. JAN.—j. JUL. vei baronum vei alicuius universitatis vei nobilium fidem faciant de consue­tudine regni Ungarie in foro ecclesiastico, de hiis maximé, que coram ipsis, concedentibus ipsas litteras, acta et gesta non sunt, — dixit, quod nullo modo talibus litteris fides adhibetur, immo tales littere, si conce­derentur, faciliter reprobarentur de falso. Dixit quoque dictus dominus epi­scopus testis, quod certa loca sunt in regno, que de contuetudine litteras suas duobus infrascriptis módis concedunt; ut puta locus ecclesie Strigo­niensis, locus ecclesie sancti Petri de Veteri Buda, locus Chasmensis et plura alia ecclesiastica loca, que cum committeretur eis vei per regem vei alium dominum iurisdictionem habentem, ut inquirerent super aliquo articulo, eis ad inquirendum commisso, iuxta commissionem traditam eis, per se vei per fidedignas personas inquirunt, et secundum quod inveniunt, rescribunt per litteras suas sigillatas sigillo loci, ubi committitur inquisitio, et talibus litteris fides plenaria adhibetur. Item alio modo, sic videlicet, quod aliquis citatus, vei quod aliter teneatur coram domino comparere, vadat ad aliquem dictorum locorum predictam potestatem habentium, et dicat coram prelatis loci: Ego citatus sum, vei aliter debeo coram tali domino ad talem terminum comparere, tamen quia propter viarum discri­mina, vei propter aliam iustam causam timeo coram ipso domino com­parere, protestor coram Vobis, quod non preiudicet mihi, si non vado coram ipso domino. Et hiis similibus casibus, et super hoc conceduntur tali protestanti littere dicti loci, sub tali serie inter alia verba: Nos talis &c. notum facimus universis &c. quod talis in presentia nostra dixit sic et sic. Unde ad petitionem suam presentes litteras nostras fecimus &c. Et si fiant littere huiusmodi de hiis, que coram concedentibus ipsas non fiunt, ipso iure sunt nulle; quamvis nunquam de talibus litteris viderit ipse testis, prout recordari potest ad presens. Venerabilis in Christo páter, dominus Benedictus episcopus Chena­diensis testis, interrogatus super primo, II. et III. articulis, sibi lectis per ordinem seriatim et distincte, — dixit, se nichil scire, cum nunquam ipse fuerit in loco, ubi occurrerit, quod littere secularium valerent in foro ecclesiastico. Item interrogatus super IIII. articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo &c. lecto sibi dicto articulo, lectis etiam sibi dictis litteris, — dixit, quod nescit aliud inde vei aliter, nisi ut supra dixit in proxime dictis articulis. Item interrogatus super V. articulo, — dixit, se nichil scire. Item interrogatus super VI. articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo &c. — dixit, se nichil scire. Interrogatus, si littere

Next

/
Oldalképek
Tartalom