Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
ipy. 8. JAK-). JUL. 237 litate, tanquam amicos, a dictis duobus annis citra et ante dictos duos annos. Interrogatus, in quibus locis, — dixit, quod in Milenbach 1 et in aliis locis. Interrogatus, que fuerunt ille persone hinc inde, que sic conversate sunt, — dixit, quod omnes volentes et qui voluerunt ire illuc. Interrogatus, quibus presentibus, — dixit, quod multis, tanquam in loco publico, ubi omnes ad mercandum conveniunt. Interrogatus, quis facit dictam pacem inter eos, — dixit, quod Theotonici. Interrogatus, quomodo scit, — dixit, quod scit tali modo, quia Theotonici de partibus illis destruxerunt turres et fortellitia quorundam nöbilium de partibus illis, qui impediebant bonum statum et pacem provincie; et hoc facto, ex tunc fecerunt proclamari, quod omnes libere et secure irent, redirent et starent per totam illám provinciám, et sic postea securitas viguit ibi usque modo et adhuc viget; et ista constant ipsi testi, tanquam uni de partibus illis, qui vidit et sensit. Interrogatus, si ante dictam pacem erant inimicitie inter eos, — dixit, quod iam sunt triginta anni, quod fűit quedam discordia hinc inde, sed benedictus dictus (sic), sopita [fűit] et est. Interrogatus, si est modo ódium inter dictum capitulum et dictos Cibinienses, — dixit, quod nullum ódium est; quoniam videt eos in vicém conversari, tanquam veros amicos. Interrogatus, si dicti Cibinienses fovent dictos adversarios capituli contra ipsum capitulum, — dixit, quod quamlibet partém tantum, prout ipse testis sentit et credit. Interrogatus, si dicti Cibinienses libenter dampnificarent publice vei occulte dictum capitulum, — dixit, quod non credit per ea, que videt exterius. Item interrogatus super VIII. articulo, qui incipit: Item quod a dicto tempore citra etc. — dixit, vera esse, que in dicto articulo continentur. Interrogatus, quomodo scit, — dixit, quia vidit, et ipse testis, tanquam unus de hiis, qui diu conversatus est cum dicto capitulo Transsilvano, vidit de canonicis dicti capituli et connatis (sic) eorum ire, stare, morari et mercari pacifice et quiete pro eorum voluntate in Cibinio, nullo ipsos inquietante vei in aliquo perturbante. Interrogatus, si aliquis de dicto capitulo fűit lesus vei eius familia in Cibinio vei eius districtu ab aliquo Cibieniensi a dicto tempore citra, — dixit, quod non, quod ipse sciat. Item interrogatus super VIIII. articulo, qui incipit: Item quod homines layci etc. — dixit, vera esse, que in dicto articulo continentur. Interrogatus in causa scientie, et de omnibus circumstantiis e converso, ut in articulo proximo, — dixit idem de dictis laicis dicte universitatis, sicut de canonicis dicti capituli in proximo articulo testificatus est. Item interroga1 Muhlbach, Szász-Sebes.