Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
Ijoy. 8. JAN.-). JUL. 235 Interrogatorium Vagnoli de Mevania super articulis per Philippum de Cingulo productis. 1 Super articulo, qui sic incipit: Item quod dicti comites eidem Ottoni, tanquam regi &c. si testes dixerint vera esse, que in dicto articulo continentur, queratur ab eis, quomodo sciunt; et si dixerint, se vidisse vei non vidisse, queratur, quomodo sciunt, dictum iuramentum prestitum dicto Ottoni, ut regi. Item queratur, super quo fűit prestitum iuramentum, an super cruce, an super libro. Item si fűit in territorio vei extra territórium; et si dixerint, quod in territorio, queratur, in cuius territorio. Item queratur, si una hora vei diversis omnes dicti comites iuramenta predicta prestiterunt. Item quibus baronibus presentibus dicta iuramenta prestita fuerunt. Item queratur, quo tempore et qua hora diei. Item queratur, an aliqui alii barones vei nobiles tunc cum dictis comitibus iuraverunt eidem Ottoni; et si dixerint, sic, queratur, qui fuerint. Item queratur, an predicti comites iuraverunt ante alios vei post. Item super articulo, qui incipit: Item quod dictus Ottó, tanquam rex &c. si testes dixerint vera esse, que in dicto articulo continentur, queratur ab eis, quomodo sciunt; et si dixerint, se vidisse vei non vidisse, queratur, quod auxilium et quem favorem viderunt vei audiverunt dictos comites prestare eidem Ottoni, et quomodo sciunt, quod dicta auxilia et favorem dicto Ottoni, ut regi, prestiterunt. Item queratur, cuius etatis est dictus Gombolinus, et cuius etatis est dictus Nicolaus. Item queratur, cuius stature sunt, magni vei parvi vei mediocrix (sic), et quis dietorum Gombolini et Nicolai est senior. Item queratur, an tunc dicti Gombolinus et Nicolaus erant comites dicte universitatis Saxonum vei non. 2 FASSIONES TESTIUM. Gallus prepositus Chasmensis testis, interrogatus super primo articulo, qui incipit: In primis quod a quinquaginta annis etc. lecto sibi diligenter, — dixit, se nichil scire. Item interrogatus super II. et III. articulo, sibi lectis per ordinem et distincte, — dixit, se nichil scire. Item interrogatus super IIII. articulo, qui incipit: Item quod idem et eodem modo etc. lecto de Kyzd, de Kozd et de Criz, de maiori Kukullu et de minori Kukullu, Transsilvanensis diocesis, contra magistrum Philippum procuratorem substitutum a domino Sancto procuratore capituli Transsilvani, et contra libellum per eum propositum .... 1 Hoc interrogatorium reperitur in fragmento inter fol. 36 et 37. eiusdem codicis. 2 Hic explicit causa , prima capituli cum plebanis, sequuntur fassiones testium prsedictorum.