Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

220 1)0(). 8. JAN—). JUL. Item quod dicta consuetudo est quiete servata in regno prefato tanto tempore, cuius non est memória, et adhuc servatur. — Credit de litteris ecclesiasticorum in ecclesiasticis, et de litteris se­cularium in secularibus. Item quod inter capitulum Albensis ecclesie et universitatem Cibi­niensem non sunt inimicitie. — Ad hanc non est cohactus respondere, quia est negativa. Item quod canonici dicti capituli possunt ire et redire secure per ter­ritórium dicte universitatis sine metu ipsius universitatis. — Ad hanc dictum est, non debere respondere, quia dicitur posuisse contrarium. Item quod esto sine preiudicio, quod inter predictum capitulum et dictam universitatem aliqua fuerit olim scintilla discordie, illa a duobus annis citra non fűit, nec modo est inter ea. — Dependet. (Pro capitulo.) Item eodem die et in eodem iudicio, ad petitionis instantiam dicti magistri Philippi dictus dominus auditor pronunciavit, supradictorum testium dicta fore aperta et publicata, et pro apertis et publicatis haberi, dicto Va­gnolo protestante, quod sibi et parti, cuius procurator est, ipsa apertúra et publicatio non preiudicet, quin possit articulari et probare in dicta causa de iure suo, dilatione pendente, quam habét, et omnes alias exceptiones sibi dicto nomine salvas fore, etiam contra testes predictos et dicta ipsorum. (Pro decanis.) Quibus quidem procuratoribus utriusque partis dictus dominus auditor statim assignavit terminum ad diem Jovis proxime futurum, ad recipien­dum copiam attestationum ipsarum, et dicto Vagnolo ad dicendum contra, quicquid voluerit, et utrisque ad procedendum in dicta causa, ut postulat ordo iuris. (Pro eisdem.) Die xMartis, XVII. dicti mensis, Vagnolus procurator predictus, eorum nomine, quorum procurator est, exhibuit et dedit infrascriptos articulos in causa predicta, presente dicto magistro Philippo procuratore alterius partis, petens ipsos recipi et admitti, etiam et mandari citari testes, per quos ipsos probare intendit, ut postulat ordo iuris. Quos articulos dictus dominus auditor admisit, salvo iure impertinentium et non admittendorum, commit­tens et mandans Zucche nuncio iurato dicte curie, coram eo presenti, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom