Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

IyO<). 8. )AKJUL. venire. Et ipse etiam testis similiter hoc fecit publicari ibidem in presentia sacerdotum, plebanorum et clericorum omnium, qui fuerunt in partibus illis, legendo ipsis dictas litteras, quas a dicto domino woyvada receperat, ut est dictum. Ex cuius securitatis causa... decanus de Cibinio et... nuncius decani de Brassó venerunt cum ipso teste, nomine eorum et aliorum omnium sacerdotum de Cibinio et de Brassó, ad dominum archiepi­scopum Strigoniensem, et si alii voluissent, venire bene et libere potuissent, quoniam qui cum eo venerunt, fuerunt liberi et securi. Item interrogatus super articulo, qui incipit: Item quod de predictis &c., — dixit, vera esse, que in ipso articulo continentur. Interrogatus, quomodo scit, — dixit, quod scit per hoc, quia ipse testis publice in Cibinio et Brassó fecit dictas litteras nunciari. Interrogatus, a quanto tempore fűit dicta publica vox et fama, — dixit, quod a predicto tempore post quindenam sancti Martini citra. Interrogatus, quot homines faciunt publicam vocem et famam, — dixit, quod tota congregatio hominum vei maior pars. Interrogatus, quam partém vellct optinere, — dixit, tantum unam, quantum aliam. Interrogatus, si hoc testimonium túlit hodio, amore, pretio &c., — dixit, quod non. Venerabilis in Christo páter dominus Emericus episcopus Varadiensis, remisso sibi sacramento de voluntate procuratorum utriusque partis, testis, interrogatus super primo articulo, qui incipit: Intendit probare &c. — dixit, vera esse, que in ipso articulo continentur. Interrogatus in causa scientie, — dixit, quod hoc anno, post festum sancti Martini vidit ipse testis quasdam litteras concessas per dominum woyvadam decanis et prepositis ac plebanis de partibus Transsilvanis, ut libere et tute possent ire et redire per terri­tórium suum, quas litteras ostendit ipsi domino episcopo Nicolaus prepositus Orodiensis, tunc transiens per ipsum dominum episcopum, profecturus ad Transsilvanas partes predictas. Interrogatus, quo sigillo erant sigillate dicte lit­tere, et si erant clause vei non, et si erant a tergo sigillate vei aliter, — dixit, quod sigillate erant sigillo consueto dicti domini woyvade a tergo et erant patentes. Interrogatus de loco, — dixit, quod in quodam predio ecclesie sue, quod vocatur Benenes.i Item dixit, quod post octo dies vei circa venit ad ipsum dominum episcopum quidam, qui asserebat se nuncium dicti domini woy­vade, et velle proclamare publice in Varadino pro parte dicti domini woy­vade, quod omnes possent libere et tute ire et mercari per terram et districtum suum, petens ab ipso domino episcopo licentiam proclamationem huiusmodi faciendi, quam licentiam episcopus ipse concessit. Item dixit, 1 Forsitan Belényes in comitatu Bihariensi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom