Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
1)0C). JAN.-J. JUL. 207 vincialium, nec dicitur ibi, quorum provincialium et quando, ac per quem huiusmodi littere eidem woyvade, et ubi presentate fuerunt. Videntur enim ipsi predicta ex ipsorum proprio motu dicere, quia non rogati seu requisiti per aliquem dicti Gobolinus et N. 1 seu universitas ad predicta processerunt, tanquam malivoli et inimici capituli supradicti; et etiam huiusmodi laicorum littera seu scriptura extra potentiam et districtum eorum nullám fidem faciunt, quia eorum sigillum non est in notitia aliorum hominum, nec fidem faciunt in foro ecclesiastico, et inter ecclesiasticas personas de iure. Item esto sine preiudicio, quod fidem facerent, quod negatur expresse, excipiendo dicit idem Philippus procurator substitutus, quod dicti Go. et Ni. 2 ac universitas Cibiniensis sunt capitales inimici capituli et ecclesie Transsilvane predicte, et sic eorum testimonium et littera seu scriptura contra dictum capitulum admitti non debet. Cum ipsa universitas anno Domini MCCLXXVII. in dominica Reminiscere * super eandem ecclesiam cathedralem manu armata irruentes, ipsam hostiliter invaserunt, comburentes in eadem ecclesia bene ad duo millia hominum utriusque sexus, et specialiter Agabitum archidiaconum eiusdem ecclesie, Michaelem archidiaconum de Ozd, Bartholomeum archidiaconum de Kukullu, Racham plebanum et canonicum Albensem Transsilvanensem, et quam plures alios sacerdotes et clericos, comburendo et auferendo omnia ornamenta, libros et instrumenta dicte ecclesie et alia, que dicta ecclesia inibi habebat. Propter quod dicta universitas et singulares persone eiusdem excommunica- v tionis sententiam incurrerunt, a qua nondum relaxati fuerunt, prout de predictis est et fűit in regno Ungarie publica vox et fama inter archiepiscopos, episcopos et prelatos ac barones, et alios dicti regni. Item littere predictorum Gobolini et N. 4 ac universitatis Cibiniensis, tanquam rebellium sancte Romane ecclesie, domini legati et domini Caroli regis Ungarie, non faciunt fidem, nec eis est fides aliqua adhibenda, cum ipsi nitantur et nisi fuerint introducere in regnum Ungarie Ottonem de Baveria* pro rege dicti regni, et ipsum in principio introduxerunt; et inimicantur eidem ecclesie et capitulo, quia dicunt ipsum Ottonem captum 1 Nicolaus. 2 Gobolinus et Nicolaus. 5 21. Februarii. 4 Nicolai. 5 Ottó de Bavaria, filius Henrici ducis Bavariae et Elisabethae, filiae Belae IV. regis Hung. — rex Hungáriáé 6. Decembris 1305—Maii 1307. Regis titulo usus est usque ad mortem (1312).