Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

instar amussis praefixa penitius quis indagare voluerit 1 deprehendet sane, haud adeo florentem viguisse in iisdem disciplinam. Id vei ex ratione illa parum consona legati apostolid dignitati, eoniiciet, qua ipse Tragurii, Scardonae, Auranaeque exceptus fűit. Sic e. gr. Jaderae severior eius agendi modus statim in ingressu turbas ciebet gravissimas. 2 Hinc iter Budám instituit; quo tamen tempore huc attigerit, non liquet. Certum est eum 4. Novembris 1308. iam claustrum S. Dominici in arce situm incoluisse. Hic ita est versatus, ut laboré improbo in exco­lendis Ecclesiae institutionibus incumberet; iam concilia cogit, iam sacer­dotes initiat, modo sancit antistites, modo ius dicit edictaque quaquaversus expedit. Eodem iam tempore, civilium quoque eorum quae moliebatur con­siliorum, exorditur nectere seriem; quamquam huiusmodi hucusque nonnisi tenuia exhibuerit specimina. Eo vehementius igitur ac velut ex improviso oculos nostros illa perceilit scena splendida, quam ille in comitiorum Pe­stinensium quasi theatro, repraesentat. Neque solum rerum gestarum scriptores id innuunt, verum ipse Carolus I. rex paucos post annos fatetur: «quum in Hungáriám venisset, proceres fere omnes, vei certe maiorem partém detrectasse, quominus eum legitimum dominum agnoscerent». Et ecce tibi! in comitiis Pesti­nensibus oculis nostris occurrunt non duo tantum Archiepiscopi, septem Episcopi, densissimique post eos nobilium ordines: sed optimatum etiam quique lectissimi. Videris hos omnes in obsequium regis Caroli iurare; plurimos ex animo, nonnullos ficte etiam. Trophaea tamen a GENTILI parta nobilissima, spolia sane opima, in conciliato sibi causaeque suae Matthaeo Csáki de Trencsény (Trencinio) effulsere! Hic enim procerum regni facile princeps, inde a montibus Carpathicis ad Danubium usque, duodecim provinciis (comitatibus) arcibusque triginta imperitavit; stipendiarium maximé Bohemum militem principum more conscripsit; praeterea facili blandoque ingenio praeditus, incredibilem nobi­lium inferiorum plebisque sibi conciliavit amorem. Hic igitur ad partes Caroli omni ope ac opera pertrahendus videbatur GENTILI ; quod quidem consilium sane arduum, pluribus licet diffidentibus, ipse tamen macte ag­gressus est. Primum quidem blande eum invitavit: ut ipsi Budae copiam sui 1 Mon. Vat. H. II. 14. 2 Mon. V. H. II. 16. 45—59., i te m 184—6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom