Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

quoque de tuis meritis fiduciam obtinentes, licet apud sedem apöstolicam ex eminentia tui consilii valde necessarius habearis, nosque inviti quo­dam modo tanti viri presentia careamus; tamen propter urgentem et evidentem necessitatem dicti regni, cui speramus in predictis per tuam industriam ciroumspectam, illo Tibi auxiliante, qui potest salubriter consuli et utiliter subveniri, Te ad prefatum regnum, commisso tibi plene lega­tionis officio in eodem regno, et in Polonie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Lodomerie, Galatie Cumanieque partibus illi conterminis, ut in eis evellas et destruas, dissipes et disperdas, edifices et plantes et statuas, in nomine Domini, sicut videris expedire, de fratrum nostrorum consilio, tanquam pacis angelum, destinamus. Iniuncto Tibi nicbilominus, ut in regno ipso, inter eiusdem regni personas, necnon tam ibidem, quam in provinciis memoratis, inter ecclesiasticos et mundanos viros et universos alios cuiuscunque conditionis, preminentie sive status, agas et tractes, que ad cultum Dei et predicte sedis honorem, observantiam ecclesiastice sanctionis, reintegrationem ecclesiastice libertatis, robur pro­speri status regni et provinciarum predictorum, honestatis cultum, refor­mationem pacis, relevationem pauperum, ac animarum salutem et tran­quillitatem corporum pertinebunt. Et ut circa legationis officium, quod in eodem regno Ungarie "I ibi duximus committendum, eo possis pro­sperari felicius, quo solitis legatorum, qui missi de latere mare transeunt adornatus insigniis, personam nostram quodammodo presentabis, de speciali gratia apostolica Tibi auctoritate concedimus, ut eisdem insigniis infra predictum Ungarie regnum dumtaxat uti libere valeas, predicte legationis officium prosequendo. Ita tamen, quod predictis insigniis in aliis commissis Tibi partibus, provinciis et locis aliquatenus non utaris, et quod id, quod in hac parte Tibi pro evidentibus necessitatibus et utilitatibus regni predicti et terrarum earundem conceditur, ad aliquam consequentiam, pretextu concessionis huiusmodi in regno et terris eisdem, propter hoc imposterum non trahatur. Quocirca Discretioni Tue per apostolica seripta firmiter precipiendo mandamus, quatenus iniunctum tibi onus laboris huiusmodi, pro divina et nostra reverentia devote suspiciens, illud sic sollicite, sic viriliter et laudabiliter, iuxta datam Tibi a Deo prudentiam, exequaris, quod de tuis studiosis laboribus, celesti favente clementia, sperati fructus adveniant, Tuque per sollicitudinis tue ministerium illám, que pias causas gerentibus pro retributione re­penditur, palmam glorie teliciter consequi merearis. Dátum Pictavis, VI. idus Augusti, anno secundo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom