Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
muneris sui, ad orbem universum divino iure moderandum instituti probe memor, existimavit se hoc pacto Hungáriáé quam optime esse consulturum, si rerum eiusdem summám ad aliquem ex Andegavensibus Siculis detulerit. Deus sane patriae nostrae bene vertit, quod summus pontifex in salutem regni hocce conceperit consilium! Nec pontifex is erat, qui temporis itercapedine, dum Carolus Rob. adolesceret, non esset usus quam qui optime. Remediis, quae natura et vis corporea suggerere sólet, neglectis, eo sagacius arma — ut aiunt — spiritualia adhibuit, quae ad restaurandum regni statum idonea viderentur. Felicem certe iecit aleam; sive quum sedi Spoletanae sacerdotem reginae Siculae domesticum praefecit, sive quum infulas Jadrenses cuidam ex Italia monacho detulit, sive denique, quum eadem rogante regina sedem Sebenici episcopalem erexit; 1 sed maximé tum, quum Gregorium electum Strigoniensem, causae Andegavensium indivulso nexu sociavit. His nimirum adminiculis plus ille commodi eidem parti attulit, quam domus ipsa regia suis istis largitionibus utut eífusissimis consecuta sit. Nunc vero, de obitu Andreae III. certior factus, Bonifacius VIII. ruptis moris Nicolaum episcopum Ostiensem purpuratum 2 in Hungáriám legatum expedit paci ordinique restituendo; regem dein Bohemiae interpellat, quodnam sibi ius fasque ad regis Hungáriáé nomen arrogaret? arguit dein ipsum Colocensem, quo is iure Venceslaum corona insignire praesumpserit ? ambos denique Romám ad ius dicendum vocat. Nicolaus interim per Austriam, probabiliter secundo Danubio in Hungáriám vectus, Posonium, Jaurinum, Strigonium, Budám denique appulit, ubi diutius morabatur; 1301 die 25. Octobris universos regni antistites circa se in senatum cogit, sententias rogaturus, quid regno in melius redigendo conduceret? 1302. mense Januario iterum Posonii eum longius subsistentem deprehendimus; mox concilium celebrantem, et graviora quaedam tractantem negotia.3 Haec eius industria tam ad regni statum disponendum, quam ad 1 Farlati. Illyricum Sacrum III. 295. Theiner. Monum. Hung. I. n. 615. Monum. Slav. meridion. I. 113. 2 Ferretus Vicentinus (Muratori IX. 1010) hisce Nicolaum Boccasinum, tunc eppum Ostiai dein Benedictum P. XI. describit: «Vir discretus, inter collegas suos scientia laudabatur, benignus et mitis, iurgia oderat et pacem amabat.» Idem sentit Villani (VIII. 80): «Questi fu buon uomo e questo e giusto e di sancta e religiosa vita avea veglia di fare ogni bene.» 3 Knauz. Monum. Eccl. Strigon II. 538. Cf. litterarum exemplar authen. in tabulario Ord. S. Franc. Poson.