Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
aliisque gentibus iníideiibus írequentius nuptiis miscerentur, frequentioresque proin querelae hac de re moverentur. Nec minorem legato conquerendi ansam dedere ecclesiae ipsae Poloniae: quum impérium eius abnuerent, talique ratione reverentiam Romanae sedi debitam exploderent. Quid enim ? sacerdotes legati litteris instructos a senatu episcopi (capitulum nunc vocamus) arcere; eiusdem porro decreta executioni haud mancipare, nec aliis quibuscumque iussis obtemperare! Videtur haec (Posoniensis Polonica IX.) constitutio etiam per Hungáriám vim obtinuisse, in quantum quidem ex ipso verborum contextu coliigere juvat; quamquam nulla huius rei indicia praesto sint praeter apographum, cuius Clemens P. VI. a. 1347. die 2. Septembris, fidem testatam reliquit. Haec igitur synodorum decreta levi calamo adumbrata, habemus velut monumenta, quae per Hungáriám GENTILIS summám in condendis legibus industriam depraedicant. In his tamen omnibus non tam ex integro nova in scenam producuntur, quam potius antiqua renovantur instituta, a prioribus sive Hungáriáé legislatoribus, sive legatis Romanis iam ante GENTILEM sancita. Minimé autem in animo habemus hac annotatione vei exiguam de GENTILIS meritis partém detrahere? Contrarium pláne intendimus! Quum enim adiuncta temporum, non obstantibus antiquis legibus immo prorsus iam irritis, eadem porro quoque duraverint, iisdemque malorum onusta difficultatibus: sane summi ingenii, sibique semper constantis virtutis erat indicium, quod GENTILIS eundem priscum fortiter callem presserit, qui unus ad salutem regni perducturus sibi videretur. Vir nimirum regendae civitatis peritus probe noverat, non tam leges desiderari bonas, quam earum executionem. Nec ille maiori quam praedecessores gaudebat potestate; exercitus ad nutum eius nullus! Hac una re praevalebat ceteris: quod qui regno dominarentur, e gentibus Németujvariorum,. Csákiorum, Abarum, Aporum Borsarumque, attoniti velut suspicerent impigram eius fortemque industriam. Ast siquid commodi huic admirationi inesset, id totum GENTILIS ipse sibi conciliaverat; tota quanta rerum civilium mutata facies, GENTILIS prudentiae civili artique adscribenda est. Ille procerum nonnullos inter se mutuo digladiantes redegit ad quietem, alios vero cum Carolo studiorum societatem inire allexit. Ipsi in acceptis referamus oportet, quod asseclae regis pacisque amatores sensim viribus aucti haud receptui canerent, pugnaeque conditionem acciperent: donec diuturnis exantlatis certaminibus superiores tandem discederent.