Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

diaconus Huntensis in ecclesia Strigoniensi, fűit auctoritate ordinaria paci­fice assecutus a tanto tempore, quod eius collatio est ad sedem apostoli­cam legitime devoluta, fűit provisum Andak clerico Zagrabiensis diocesis IIII. nonas Octobris. Solvit domino Arnaldo et docuit per litteras. Anno septimo domini Urbani, 1 quia de VI. nichil. De lectoratu ecclesie Vesprimiensis, vacante per privationem Johannis Andree, propter absentiam ipsius factam, ac propter pluralitatem dignita­tum et prebendarum, quas obtinet, fűit provisum Andree Gregorii de Moromba presbytero diocesis Zagrabiensis VIII. idus Februarii. Solvit domino Arnaldo et docuit. De canonicatu et prebenda ecclesie Vesprimiensis, vacantibus ex eo, quia Johannis Andree prepositus ecclesie Sancti Georgii Strigoniensis diocesis, et quoddam beneíicium simplex [quarta de Liptouia vulgariter nuncupatum est pacifice assecutus, fűit provisum Demetrio Georgii de Chasma, clerico diocesis Zagrabiensis, XII. kalendas Junii. Dictus Johannes Andree non obtinuit ipsas quartas vigore gratie apostolice. Et sic ipse Demetrius non fűit assecutus predictos cano­nicatum et prebendam. Collatio et provisio facte auctoritate ordinaria Johanni olim archidia­cono Kamariensis, canonico prebendato in ecclesia Jauriensi, de prepositura Omnium Sanctorum in castro Vesprimiensi, vacante per obitum quondam Petri, in regno Ungarie defuncti, fuerunt confirmate vei provisum de novo, et dimittit dictum archidiaconatum, VIII. idus Julii. Tenetur et habét terminos ad solvendum. Anno primo domini Gregorii. 2 Mandatur provideri Demetrio Georgii canonico Zagrabiensis diocesis in Ungaria, canonico ecclesie Vesprimiensis, de dignitate, personatu vei officio dicte ecclesie, III. idus Junii. Nondum obtinuit. ' 28. Octobris a. 1368—27. Octobris a. 1369. 2 30. Decembris a. 1370.—29. Decembris a. 1371.

Next

/
Oldalképek
Tartalom