Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
de Corona, et dictam plébániám ecclesie in Wibenbach dicte dyocesis IIII. idus Mártii, de qua fűit provisum Nicolao Pek de Brascho clerico dicte dyocesis IIII. idus Mártii. Proceditur contra eos, et sunt excommunicati, sed dicunt se habere per regem. De canonicatu et prebenda ecclesie Strigoniensis, vacantibus per resignationem Petri Begonis, fűit provisum Nicolao Nicolai de Spinis presbitero Transilvanensis dyocesis. Mortuus est in Curia, ante quam fecissent litteras. Anno quinto domini Urbani. 1 De quodam beneficio simplici, quarte de Liptauia wlgariter nuncupate, spectante ad collationem archiepiscopi Strigoniensis, vacante a tanto tempore per obitum Andree de Appadi, quod eius collatio est legittime ad sedem apostolicam devoluta, fűit provisum Johanni Andree, et dimittet prebendam Yesprimiensem et Varadiensem, kalendas Mártii. Vigore huiusmodi gratie non obtinuit, sed auctoritate ordinarii, neque dimisit beneficia, que obtulerat. Anno sexto domini Urbani. 2 De canonicatu et prebenda ecclesie Strigoniensis, vacantibus per obitum Nicolai de Leucha et reservatis apud sedem apostolicam, extra Románam Curiam defuncti, fűit provisum Thome Darabas presbitero, qui dimittet canonicatum et lectoratum ecclesie Tituliensis, Colocensis dyocesis, * idus Április. Capitulum Strigoniense solvit XXII. florenos domino Johanni de Cabiespino tunc in illis partibus nuncio, et docuit per litteras. (Fol. 57.) De canonicatu et prebenda ecclesie Strigoniensis, vacantibus per obitum Nicolai de Spinis, in Romana Curia defuncti, fűit provisum Michaeli Clementis presbitero Strigoniensis dyocesis, et dimittet parochialem ecclesiam in Zalia, Strigoniensis dyocesis, idus Április. Non obtinuit, nec se presentavit cum litteris apostolicis. 1 28. Octobris a. 1366—27. Octobris a. 1367. 2 28. Octobris a. 1367—27. Octobris a. 1368.