Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
462 1 )73 —1)74(Fol. 54.) SEQUUNTUR EXPENSE ANNI LXXII1I. Primo de mense Februarii venit Bude quidam cursor, vocatus Petrus de Tarento, per dominos camerarium et thesaurarium missus ad dominum episcopum Senensem, 1 tunc in Ungaria apostolice sedis nuncium, cum quibusdam litteris apostolicis, eidem domino episcopo directis, et quia fuerat in via spoliatus, nec haberet, de quo reverti, sicut iuravit, prestiti sibi de pecunia camere, quos promisit facere computari cum domino thesaurario, cui super hoc scripsi per eundem, IIII. florenos Ungaricales. Item XXII. Mártii dicti anni LXXII1I. arripui iter meum ad Poloniam, pro factis dicte camere, et visitavi omnes ecclesias catedrales, quia alias non poteram propter impedimentum aliorum collectorum, et steti eundo et redeundo usque ad festum sancti Jacobi apostoli, in quo termino sunt CXXIIII. dies, expendi, circumeundo totam Poloniam cum salvis conductibus, II C. XXX. florenos. Item medio tempore, quo eram in Polonia, tam pro informando cameram de statu negotiorum istarum partium, quam pro reformando aliquas litteras, ubi non erat potestas quictandi, et pro portando domino thesaurario VI. instrumenta super cambio, facto tam in Ungaria quam in Polonia, misi Johannem de Lussaneto archidiaconum ad Curiam, ubi stetit usque ad mensem Decembris, expendit eundo, stando et redeundo XXXV. florenos auri. Et ultra tradidi sibi unum equum, quem dicit esse mortuum in via, XII. florenos. Item a dicto festő sancti Jacobi, quia dominus meus Cardinalis erat mortuus, et fueram expulsus de domibus suorum beneficiorum et bonis meis spoliatus, et non habebam, ubi inclinare caput, nisi in hospitiis communibus, procuravi facta camere hinc inde usque ad festum Omnium Sanctorum et expendi medio tempore CLX. florenos auri. Item a die tertia Novembris anni LXXIIII. usque ad festum Pasce Domini anni LXXV. circuivi omnes ecclesias cathedrales et collegiatas regni Ungarie, tam pro remanentiis decime, quam pro annalibus beneficiorum et pro censibus recuperandis, et expendi eundo, stando et redeundo, III C. XXVII. florenos auri. Item misi ad Poloniam et ad Pragam duas commissiones, directas domino collectori Pragensi super computis reddendis per dominos episcoGuillelmus de Gascogne episcopus Sienensis a. 1371 — 1377.