Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

cas mox factam. Avenione qua Episcopus Chanadiensis rediit anno 13 44; 1 eodemque tempore CLEMENS P. VI. ei negotium decimarum denuo com­misit, atque ut illud ad exitum perduceret, mandavit. 2 Quomodo in eadem provincia hac vice versatus sit, nescimus; vide­tur tamen Papa eius agendi rationem probasse, nam sequenti anno fűit iam Episcopus Vesprimiensis, 3 anno autem 1348 translatus est ad Archi­episcopatum Brundusinum. 4 PETRUS GERVASII socio paulo diutius moratus est in patria nostra; cuius commorationis vestigia in consignatione expensarum Papae missa plura reperimus. 5 Enim vero scimus, postquam Visegradini 21. Sept. a. 1338 GALHARDUM salutasset, ivisse eum in Poloniam, indeque initio anni sequentis rediisse; die 29. April. anni 13 39 fuisse Agriae, ibique accepisse nuntium JACOBUM de LENGRES alterum priorum collectorum Quinqueeccle­siis obivisse; hoc nuntio accepto Agria profectum esse, et 30. April. perve­nisse ad Hatvan, 12. Maii Quinqueecclesias, hic autem pertractationi rerum relictarum defuncti, quas camerae apostolicae devinxerit, fuisse diutius inten­tum; 16. Junii iterum abivisse in Poloniam, ibique in causa inter regem Poloniae et magistrum ordinis S. Mariae Teutonicorum agitata arbitrum egisse, in Polonia eadem causa usque diem 1. Nov. detentum; post suum reditum ob sparsum rumorem de irruptione Tartarorum in Poloniam, indeque natum etiam in Hungaria pavorem maximé portandis in tutum locum pecu­niis collectis adlaborasse; Zagrabia, ubi moras traxerit, literas in causa decimarum et beneficiorum vacantium quaquaversus misisse. Quid autem egerit, ubi versatus sit annis 1340—1341, cum praeter positiones solu­tarum pecuniarum in rationibus de hoc tempore vix aliquid legamus, di­stinctius enarrare non valemus. Quod vice sua fungi cessavit, non revocationi pontificiae, sed morbo regis CAROLI gravissimo est tribuendum. Igitur 19. Maii a. 1342 resciens regem graviter decubuisse, veritus, ne morte regis forte turbata securitate periclitarentur pecuniae in notabili quantitate collectae, statuit e regno disce­dere. Et revera die 20. Jun. per Kapronczam iussit se duci Crisium, hinc per Modrusium Segniam (Zengg), quo 28. Jun. pervenit. Venetias navi­bus venit; residuum iter via trita per Ferraram, Januam, Niciam et Mo­1 Theiner, Mon. Hung. 1. p. 671. 2 Theiner, ibidem I. p. 675—676. 5 Theiner, ibidem I. p. 679. 4 Theiner ibidem I. p. 752. 5 V. infra pp. 432. et seqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom