Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
Decimas Varadienses ex editione Prayana in suam históriám Episcopatus Varadiensis transsumpsit etiam JOSEPHUS ALOYSIUS KERESZTÚRI. 1 Ipse KOLLER, qui elenchum detexerat, tantum pluribus annis elapsis publicavit decimas dioecesis Quinqueecclesiensis. 2 In editionibus recentioribus memoranda est FRANCISCI BALÁSSY curis facta, qui ex copia in archivo capituli Agriensis asservata publicavit elenchum decimarum dioecesis Agriensis. 5 His omnibus completior est editio AUGUSTINI THEINER 4 ad omnes dioeceses se porrigens; quia vero specimina tantum elenchi publicat, in multis errat multaque absque ulla ratione omittit, ideo necessitas iam ab annis aderat melioris, completae et ab erroribus (in quantum fieri poterat) immúnis editionis. Editio elenchi decimarum accurata et completa fructus feret uberrimos in agro paesertim antiquae topographiae et históriáé ecclesiasticae; ulterius proin non erat diíferenda. His magni elenchi decimarum manuscriptum, materiam, et generatim fata collectionis decimarum a concilio Viennensi decretarum enarravimus. Caetera apud commentatores elenchi in huius voluminis alia parte reperies. IV. Iam innuimus JACOBUM BERENGARII munere sibi iniuncto a JOANNE P. XXII. non recta conscientia nec accurate functum esse; eundem reatum vei saltem eius suspicionem incurrisse videtur etiam JACOBUS de LENGRES in locum defuncti RAYMUNDI de BONOFATO missus. Negari non potest collectionis decimarum, et incassationis restantium notabilium pecuniarum curis per annos imo per plura decennia fuisse implicatam aulam papalem. GALHARDUM de CARCERIBUS praepositum Titeliensem, qui qua «clericus dioecesis Caturciensis» ex mandato JOANNIS P. XXII. ab initio anni 1334. praefuerat collectioni decimarum in Polonia, 5 BENEDICTUS P. mihi RR. D. Josephus Koller canonicus Quinqueecclesiensis, qui de decima pontificia opus molitur. Quare si forte ferret cégre, quod decimam dioecesis Vesprimiensis iüo inconsulto vulgavi, facturn infectum volo.» 1 Keresztúri, Compendiaria descriptio fundationis ac vicissitudinum episcopatus et capituli Varadinensis. 1806. I. p. 179—184. 2 Koller, História episcopatus Quinqueecclesiarum II. 1782. p. 356—460. 3 In schematismo a. 1863. archidioecesis Agriensis, et etiam separate «Regestrum decimarum papalium sexennalium dioecesis Agriensis de annis 1333, 1334 et 1335. Agriae 1863.» titulo. 4 Theiner, Vetera Monumenta Hungarias I. p. 556—588. 5 Theiner, Mon. Poloniae I. p. 354.