Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
Sanctorum et Ascensionis Domini festis colligebant pecunias, consignationes faciebant, et Papae commissariis rationes reddebant. Valde exigua est summa commissariis Papae immediate, praeteritis districtualibus subcollectoribus, a tributariis exsoluta. 1 Rationes partiales iuxta districtus a subcollectoribus confectae, in unum collectae et descriptae constituunt magnum elenchum, in singulis suis partibus tum quoad modum compositionis tum quoad textum valde dissonum, ita ut statim appareat, eum non esse unius personae eadem ratione confectas rationes, sed a subcollectoribus diversa methodo conscriptarum consignationum simplicem iuxta-positionem. Commemoravimus ex morte RAYMUNDI ortam confusionem et complicationem, tum quoad decimarum solutionem tum quoad caetera ad hoc negotium, ut ex ordine expediretur, necessaria. Clare hoc testantur rationes illarum dioecesium, in quibus ipse collectionibus praeerat. Plenissima est consignatio collectarum decimarum dioeceseos Strigoniensis; 2 utrum vero illae de uno vei de pluribus annis sint, ex contextu concludere non possumus. Post mortem RAYMUNDI collega eius non videtur continuasse collectionem decimarum in hac dicecesi, nam elenchus decimarum Strigoniensium per extensum tamquam collectio RAYMUNDI se nobis sistit. Inter decimas Strigonienses locum occupat elenchus primi anni decimarum dioeceseos Vaciensis,? utrum reliquorum annorum decimae collectae sint nec ne, nescimus; imo dubitamus, num decimae consignatae reapse solutae sint. Sine ulla distinctione eodem loco enumerat RAYMUNDUS inter decimas Strigonienses etiam illas, quae in dicecesibus Agriensi et Quinqueecclesiensi collectae sunt, 4 tamquam istarum ecclesiarum decimas de primo anno. In his duobus dicecesibus post mortem RAYMUNDI, eius collega continuavit collectionem decimarum, sed tantum usque ad decimas de quarto anno, 5 de decimis quinti et sexti anni nihil scimus; imo de decimarum quatuor priorum annorum collectione hoc quoque constat, eam non fuisse cum magnó rigore peractam, nam in consignatione decimarum tertii anni multos invenimus clericos, qui titulo decimarum nihil solverunt, quamvis praecedentibus annis, quod deberent, praestiterint. Ex una adnotatione JACOBI BERENGARII 6 scimus RAYMUNDUM collegisse decimas de primo anno etiam in dioecesi Yesprimiensi, quarum enumeratio periisse videtur orta per mortem 1 V. infra p. 401. 2 V. infra p. 182—23$. 5 V. infra p. 254—25 5, 259—260 (posterioris fragmenta completa reperiuntur in rationibus Raymundi, cf. infra p. 408—409.) 4 V. infra Agrienses pp. 203—216, 247—254, 255—259; Quinqueecclesienses p. 235—247. s Cf. dicecesim Quinqueecclesiensem p. 260—316, Agriensem p. 316—372. 6 «Nota, de isto libro habetur in libro domini Remundi de uno anno» p. 400.