Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
ijiy—ip o . 25 bruarii solvit michi Rufino VI. marchas dicti argenti. Item postmodum anno Domini MCCCXIX. die penultima dicti mensis Februarii idem plebanus solvit michi residuas VI. marchas dicti argenti. Et sic sunt XII. marche valentes XLVIII. florenos. Item vacavit semel prepositura Vaciensis. Item vacavit similiter archidiaconatus Vaciensis. Item vacavit similiter cantoria Vaciensis. Item vacavit similiter ecclesia de Scord dicte diocesis. De quorum quidem beneficiorum fructibus valorem scire nequivi, quia vacaverant circa finem triennii, et diocesanus loci noluit super hoc vaca- e mecum et michi non obediebatur sine eodem diocesano; monui tamen eundem diocesanum, ut facérét recolligi medietatem dictorum fructuum et mitteret ad curiam. Summa marcharum fini argenti ad pondus Budense receptarum in dictis civitate et diocesi Waciensi per me Rufinum predictum XII. marche, quarum quelibet valet IIII. florenos auri. Et sic valent in universo XLVIII. florenos auri. CIVITATIS ET DIOCESIS AGRIENSIS. (Extimatio.) In primis vacavit semel prepositura Agriensis, cuius fructus ascendebant in universo ad VIIII. marchas Viennenses duntaxat, IIII C. denariis Viennensibus pro qualibet marcha computatis, de quibus elegi pro domino nostro medietatem, videlicet IIII. marchas et dimidiam, quarum quelibet valet III. florenos et dimidium. Precipiens die XI. Maii anni Domini MCCCXIX. domino P. preposito, ut solveret intra festum assumptionis beate virginis 1 extunc proxime futurum. Et demum anno predicto die XXVII. Augusti comes Johannes de Agria civis Budensis pro dicto preposito solvit michi predicto Rufino dictas IIII. marchas et dimidiam, valentes XV. florenos auri et III. quartas partes unius floreni. (Extimatio.) Item vacavit semel archidiaconatus Agriensis, cuius fructus ascendebant ad summám VII. marcharum Viennensium in universo, I1I1 C. denariis Viennensibus pro marcha qualibet computatis, de quibus pro domino nostro elegi medietatem, videlicet III. marchas et dimidiam, quarum quelibet valet III. florenos et dimidium. Quas prescriptis die et termino 115. Augusti.