Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
intrandi et exeundi nam fessi ex castro abeunt, recentes intrant, et sic hosti vehementer quidem oppugnanti resistitur. Si maior equitum numerus esset iam prelium fuisset consertum nam peditum satis est magnus numerus adeo, ut sit miraculum nam sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita hic devotus et fortis populus videtur sitire Turchorum sanguinem ad salutem populi christiani et huius regni. Post messem collectam creditur innumerabilem populum adventurum, ideo reverendissimus dominus legátus ducem exercitus dominum gubernatorem ante recessum suum admonuit, ut si fieri posset usque ad festum assumptionis beate Marié supersederet manus conserere, quia hosti mora nocua christianis utilis esset, existimant hii qui ex castris scribunt Turchos diutius moram ferre non posse, nollem propterea eos qui venturi sunt retardari, quia nunquam fűit tantum necesse, quam (?) nunc. Quedam pugna fűit commissa ante castrum per eos qui eruperant de nostris contra Turchos, in qua pugna quatuor de nostris tantum amisimus, sed de hostibus multi occisi et miserabiliter vulnerati sunt. In die beate Marié Magdaléna Wienne proclamatum est, quod qui vult habere stipendium contra Turchos, vadat ad illustrem comitem Cilié, quia stipendium bonum habebit. Ex Maguntia et aliis partibus Alamanie venerunt boni et bene armati crucesignati qui sunt Wienne. Ex Wienna multi venient qui prope diem aderunt imo nunc comes palatínus nunciavit, quod hodie venient Budám septingenti studentes bene armati, hodie CL excellenter armati ex Budensibus discessere. Item ex quadam villa triginta venient quothidie multi crucesignanti, mulieres multe viros suis expensis mittunt. Ex Buda XXVI Julii. Milánói A. L. P. E. Ungheria. aug. 15. júl. 22. 1456 (?) júl. 26.