Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
] 1 { 1 1502 jún. 13. — 304 — CDXIX. Buda, 1502. jún. 13. [I. Ulászló király Macskási Tharrok Péter és Gerlistyei Jakab szörényi bánoknak meghagyja, hogy Cvetko és Márk rácz szökevényeket, kiket a király Kanizsai György nándorfejérvári bán szolgálatában óhajt tudni, a bánnak adják át. Commissio propria domini regis. Wladislaus dei gratia rex Hunagrie et Bohemie etc. Egregii fideles nobis dilecti. Quoniam nos illos duos transfugas, wlgo prybek, Czewthkonem utputa et Marcum, qui his diebus derelicta sordidissima secta Thurcorum ad dominia nostra confugisse, et nunc istic apud vos esse dicuntur, fideli nostro magnifico Georgio de Kanysa bano nostro Nandoralbensi pro defensione et custodia earundem partium inferiorum dedimus et commendavimus, atque sub banatum et potestatem eiusdem deputavimus, volumusque ut iidem nobis et huic regno sub eodem Georgio bano serviant. Quare fidelitati vestre harum serie firmiter committimus et mandamus, quatinus statim acceptis presentibus, prefatos Czewthkonem et Marcum simulcum equis ac aliis quibusvis rebus et bonis eorum ad manus prefati Georgii Kanysay bani nostri aut hominis sui presentium scilicet ostensoris absque ulla renittencia dare et assignare debeatis. Volumus namque ut premisimus, ut ipsi in partibus illis inferioribus sub potestate ipsius Georgii bani nobis et huic regno nostro serviant, aliud igitur nullo modo facere presummatis. Dátum Bude feria secunda proxima ante festum Viti et Modesti martirum, anno domini millesimo quingentesimo secundo. Kívül: Egregiis Petro Tharrok de Machkas et Jacobo de Gerlysthye banis nostris Zewriniensibus fidelibus nobis dilectis. Eredeti, papir, zárlatán pecsét töredékeivel. M. N. M. lt.