Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
nonnulla tractata conclusionesque ad hanc devenimus unionem, quod si quos equos suos iobagyones regie maiestatis in temporum processu in bonis nostris invenire possent, teneamur homines nostros cum iobagyonibus regie maiestatis deputare, et equos inventos restituere. Ut autem damna ipsa et rerum quarumcunque ablationes exquirentur tenemur ipsis dare, et de .... he cause et similes horum damnorum et rerum ablatarum aquisitiones quecunque hucusque quoquomodo facte fuissent, tum per nos et per nostros, tum per ipsum Andreám Both, deposite, sedate et sopite, nulliusque vigoris existant, et sint, de quibus omnibus et singulis ipsum dominum Andreám Both de Baina et suos familiares et homines regie maiestatis facimus quietos et expeditos, imo redidimus et fecimus per omnia et in omnibus absolutos, harum nostrarum sigillo nostro armali consignatarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum in Újlak feria tertia proxima post dominicam Quasimodo anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto. Másolat a zágrábi orsz. levéltárban. Publ. Arch. f. 40. no 45. szerb fordítása Ljetopis Matice srb. 1853. évf. 11. rész, 172—173. CDXI. Valpó vára, 1496. jan. lő. II. Ulászló király Bakócz Tamásnak adományozza Fejérkő, Töttös, Komogoyna és Dolaczky várakat és birtokokat, melyeket előbb Brankovics Vuk szerb deszpota, majd annak özvegye Borbála, utóbb Beriszló Ferencz felesége bírtak. Nos Wladislaus dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nos debitum ut decet habentes respectum ad preclaram fidem et fidelitatem atque servitiorum merita fidelis nostri dilecti reverendi in Christo patris domini Thome episcopi ecclesie Agriensis summi et secretarii cancellarii nostri, quibus se ab initio et ab eo usque tempore, quo superna dispositione ad régimén et solium regale huius regni nostri Hungarie vocati assumpti1495 ápr. 28.