Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

1491 júl. 13. iniquitas excitavit, de quibus quidem differentiis, et perse­eutionibus, non aliud intelligimus, nisi quod ex literis vestris clare colligimus, quotidiana mala et innocentum hominum subditorum, videlicet utriusque vestrum indignissimam necem, et sanguinis effusionem, qua in re, et deum uterque vestrum vehementer offenditis, et animas gravatis. Hoc itaque liben­tius videremus, quod vos cum domino duce, amice, et benevole concordaretis, et suscitatam inter vos discordiam bono modo componeretis, et istas cedes, mutuasque per­secutiones, quas facitis, adversus paganos, regni huius, et fidei nostre christiane emulos exerceretis, ad quod adhuc hortamur vestram dominationem iure amicitie nostre hortaremur et dominum ducem, si verba nostra non asper­naretur, ut cogitetis quomodo huiusmodi alternationes inter vos, et dominationem suam bono modo sopiantur potius, quam excitata inter vos flamma in maius incendium coale­scat, in hoc enim et honori vestro consuletis, et saluti, et statui, et dignitati. Mutua namque hac persecutione, et alterna cede, alternoque periculo, vosmet ipsos consum­metis, et enervabitis vires vestras, ut dum necesse sit, vei vobis, vei domino duci regie maiestatis obsequio pro defen­sione regni interesse, vei certe contra Turcos agere, impa­ratiores inveniamini, et debiliores ad exequendum officium, et debitum vestrum. Rogamus igitur pro deo dominationem vestram, ut potius convertatis animum vestrum ad concor­dandurn cum domino duce, ne ulterius christiani sanguinis effusio inter vos contingat, cogitantes maximé, quantis alio­quin malis per emulos regni, hoc regnum affligitur, quantis etiam, et quam arduis curis, et sollicitudinibus ipsa regia maiestas, una cum dominis regni primoribus pro defensione publica continue occupatur, et potius publico huius regni negotio succuratis, quam privato odio inter vos digladiantes vosmetipsos frustra consummatis, et insuper divinam indig­nationem, et regie maiestatis, et dominorum regni notam incurratis benevalere optamus dominationem vestram. Ex castro nostro Bachiensi in festő sancte Margarethe, anno domini 1491. Kaprinai kéziratai. Budapesti E. K. LI. 180—182.

Next

/
Oldalképek
Tartalom