Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
CCCLXXXV. Győr, 1482. ápr. 24. Mátyás király Borbálának, Brankovics Vuk rácz deszpota özvegyének adományozza a férje által bírt Fejérkő várat és Töttösvarsány birtokot Kőrös és Zágráb megyében. Nos Mathias dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nos tum ad petitionem Ulustrissime domine Beatricis regine consortis nostre carissime, tum vero ad grata et acceptabilia preclare fidelitatis obsequia fidelis nostri illustris .Wok Rascie despoti etc., sacre imprimis prefati regni nostri Hungarie corone et deinde nobis summa cum fidelitate, diligentiaque et sollicitudine indefessa strenuaque et stúdiósa operatione per ipsum exhibita et impensa, debitum ut decet respectum habentes, ac etiam divine pietatis intuitu, ne scilicet generosa domina Barbara consors ipsius despoti si eundem premori, ipsam vero post ipsius despoti obitum supervivere contingat, sub tectis alienis divagari et victum miserabiliter querere cogatur, eidem despoto ex certa nostra scientia et animo deliberato de nostreque regie potestatis plenitudine et gratia speciali, ac de beneplacita voluntate prefate illustrissime domine Beatricis regine id duximus annuendum et concedendum, imo annuimus et concedimus, ut ipse castrum suum Feyerkew appellatum in Crisiensi et districtum Thethewzyna vocatum, partim in eodem Crisiensi, partim vero in Zagrabiensi comitatibus existentes, cum omnibus villis, possessionibus, prediis et aliis cunctis suis utilitatibus et pertinentiis ad huiusmodi castrum et districtum de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus prefate domine Barbare consorti sue infra eiusdem consortis sue vitám inscribere dareque et donare possit et valeat, ipsa vero domina Barbara huiusmodi castrum et districtum pariter cum predictis cunctis suis utilitatibus et pertinentiis ipso inscriptionis et donationis titulo recipiendi, ac infra totam eius vitám libere tenendi et possi-