Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

potentia sua fűit sub castro nostro Senderew et abinde minus quam cum honore recessit, quia quam plurimi et prin­cipales de curia sua ibi fuerunt interfecti, alios vero capti­vaverunt et tenent usque nunc in dicto castro nostro. Postea ipse Turcus venit et obsedit castrum Nandoralbense per terram et per Danubium, et facit tremulari die ac nocte cum bombardis incessanter, et iam unam turrim destruxit per totum. Magnificus autem dominus Johannes de Hunyad comes Bystriciensis modo est in opido nostro Zalankemen, ibi apromptat naves, ut vadat ad expellendum naves Tur­corum, quia stant de metis istius regni in Zalankemen. Ibi autem est reverendissimus páter fráter Johannes de Capistrano, ibique sunt quam plurimi pedites cruciferi. Spem autem habe­mus in maiestate divina, quia dictus dominus Johannes comes Bystriciensis habebit victoriam contra naves Turco­rum, et poterit venire per aquam ad succurendum predicto castro Nandoralbensi. Nos autem, quantum potuimus, Hun­garos et Rascianos iam iussimus in adiutorium domini Johan­nis comitis Bistriciensis. Nos autem cum domo nostra modo hic constituti sumus in opido nostro Beche et apromptua­mus gentes, et quum venerit vestra revendissima paternitas ad istas partes inferiores, et eritis in simul cum domino gubernatore et aliis dominis istius regni Hungarie, et volue­ritis procedere ultra Danubium contra inimicos crucis Christi, tunc ego vei filius meus iuxta posse nostrum erimus una vobiscum. Notum facimus autem vestre reverendissime pater­nitati, quod in exercitu istius Turci est magna caristia de victualibus; per unum diem non potest sufficere quinque hominibus unus florenus auri de pane, equi autem nihil habent nisi herbam, quam inveniunt in campo, homines autem infirmantur et moriuntur qualibet die, et inter equos ipsorum magna est mors. De exercitu ipsorum inimicorum crucis Christi multi fugiunt qualibet die et veniunt ad castrum nostrum Senderew, et ipsi dicunt, quomodo in exercitu ipso­rum magnus timor est. Nos autem castrum nostrum Senderew disposuimus cum satis bona dispositione hominum et victua­lium, bombardas et pixides et talia necessaria disposuimus satis sufficienter, et alia omnia castra nostra similiter. Item

Next

/
Oldalképek
Tartalom