Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

cum nonnullis suis complicibus videlicet Ladislao Vngay, Thoma Farkas, Anthonio literato et Johanne Balthy et familia­ribus, armatis manibus et potentiariis ad domum et castrum Thalya dicti domini dezpoti predictum irruentes, ibique nihil valentes et proficientes tandem ad possessionem eius­dem domini dezpoti Maad vocatam venientes ibique quendam nobilem Johannem de Endréd familiarem ipsorum exponen­tium diris verberis et vulnerum plagiis affecissent et sauci­assent, hiis autem non contenti universos fructus et pro­ventus anni presentis dicti castri et pertinentiarum eiusdem, videlicet ducentos florenos auri ab eodem Johanne familiari ipsorum exponentium abstulissent et asportassent ac quo eorum placuisset voluntati fecissent potentia mediante in preiudicium et dampnum sepedictorum exponentium valde­magnum. Super quo amicitiam vestram presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testi­monio fidedignum, quo presente Petrus aut Nicolaus vei Paulus de Zombor, sin Anchi dictus Balathi, sevv Dantyanus de eadem, sive Nicolaus Czeczy de ipsa Zombor, neve Dionisius vei Paulus de Laztacz, aut Laurentius vei Georgius de Czakhaza, sive Johannes sew Petrus de Ztar aliis ab­sentibus homo regius scita premissorum mera veritate evocet prefatum Ladislaum de Doob et alios prescriptos contra annotatos exponentes in curiam regiam, nostram scilicet in presentiam ad octavas festi Epiphaniarum domini nunc venturi, ratam de premissis reddituros efficacem, lite pendente si qua foret inter ipsos non obstante. Insinuando ibidem eisdem, ut sive ipsi in dictis octavis coram nobis compareant sive non, nos ad partis comparentis instantiam iuxta formám generális decreti dominorum prelatorum, baronum et regni nobilium de huiusmodi actibus potentiariis stabiliti absque ulteriori dilatatione iudicium et iustitiam faciemus causa in premissa, prout dictabit ordo iuris. Et posthec ipsarum inquisitionis, evocationis et insinuationis seriem cum nomi­nibus evocatorum octavas ad easdem nobis amicabiliter rescribatis. Dátum in Helmecz feria sexta proxima post festum beati Luce ewangeliste anno domini millesimo quadringente­simo quinquagesimo secundo. 1453 jan. 13. 1452 okt. 20

Next

/
Oldalképek
Tartalom