Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

1448 aug. 12. gentes conducere ad exercitum contra Turcos cum eisdem, et ecce iam de facto sumus in via ad vadum Danubii, ad exercitum ipsum in dei nomine profecturi. Rogamus igitur vobisque firmiter mandamus, quatenus mox visis presenti­bus si pecunias per vos dicatas habetis recoUectas, perso­naliter nobis apportare, si vero nondum forent recollecte, extunc festinantissime easdem pecunias recolligatis et quan­tocius nobis adducere módis omnibus debeatis. Nos autem prope Cibinium reperietis et secus nullomodo facere presu­matis in premissis. Dátum in villa Hegen, feria secunda proxima ante festum assumptionis beate Marié virginis gloriose, anno domini M° CCCC 0 XL° octavo. Kívül: Nobili Pape de Florentia, nunc in Dees resi­denti, dicatori nostro de Zolnok interiori, nobis dilecto. Eredeti, papir, zárlatán pecsét maradványaival. M. N. M. lt. CCXXI. Buda, 1448. nov. 17. Szepesi László alkormányzó és Szobi János, budai várnagyok, Pozsony városát tudósítják Hunyadi János vereségéről; egyszersmind írják, hogy Hunyadi Brankovicsnál tartózkodik Szendrő várában, s hogy pár nap múlva Budára várják. Sincere circumspecti viri fratres et amici nostri sincere honorandi. Fidelitates vestrarum fraternitatum quas facitis et semper fecistis huic regno ac domino nostro gubernatori manifeste scimus, quod de huius regni et ipsius domini nostri gubernatoris malis successibus non modicum amari­tudinis calicem bibistis. Sed contra dei volumptatem humana ratio insistere non vallet, verum namque quod ipse dominus gubernátor cum potentia huius regni per sevissimos Turcos crucis Christi persecutores iugiter foret devictus et prostra­tus, ex quibus Turcis innumerabiles per nostros sunt difiniti et interfecti. Sed dominum nostrum gubernatorem sciatis pro certo esse vivum, nam in castro Senderew cum illustri dezpotho ad presens foret constitutus, et per eum ibi hono­rifice tractatur, post paucos autem dies verissime in Temes-

Next

/
Oldalképek
Tartalom