Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)

congregationem. Sciat eadem ista me diu audisse et ex literis adhuc in urbe et Venetiis percepisse, quod malent me Germani captivare, quam bassam Boznensem, sed deus me hucusque salvum duxit. Spero et hinc usque regiam mattem ducet. Certe miror solus, quomodo nullo homine existente duce aut comite sine impedimento veni inter tot inimicos. Miror et aliud, postquam veni ad haec litora maris et in domínium v. d., ubi sperabam tutus esse, ibi sum impeditus. Officiales eius vivum me dentibus distrahere volebant. Hac de causa intellexi, quod v. d. hoc dixit, qua­liter me in negotio suo ad coronacionem misit et ego mea negotia procuravi, sua postposui. [Iam hie infra nil tale sequitur nisi et se excusat et irascitur comiti, quod ita male tractatus fűit. Utitur longo sermone, in fine postea laudat aliquos equos in Istria, qui sunt Iustinopoli, ut si eos emeret, dicit nunquam se vidisse puleriores.] Episcopus Segniensis comiti Christophoro seripsit. Er. féliven, p. n., Bécs, KÁL., Hung. 1527. márcz. cs. — Fran­gepán Kr. említett sárvári levele nincs meg. DIV. Brekovicza, 1527. ápr. 4. Kobasics János a törökök elleni kémszolgálat fölvállalására őt rábírni óhajtó Helfenberg Jánossal tudatja, hogy hajlandó a kémszolgálatot elvál­lalni, azért személyesen óhajt vele tárgyalni. Egregie domine et amice mihi honorande. Litteras eiusdem vestrae egregiae (dominationis) credencionales accepi ab homine vestro, Michaele videlicet nomine, qui mihi ore retullit, velle vestrum, ut ego custodias seu zthrasas sume­rem super provincias illustrissimi domini archiducis et vestras. Quam rem ipse intra se ita ruminavi et consideravi, aliter non posse voto vestro satisfacere, nisi quod omnino me manciparem ad eandem, omnibus aliis postpositis, et se -

Next

/
Oldalképek
Tartalom