Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)

nibus, qui in triremi erant et sic re imperfecta reversi sunt et dictus episcopus tute transivit culfum istum. Quo viso magnificentiam domini Nicolai Jurissich statim certiorem íeci, qui capitaneus generális est vestrae regiae maiestatis, ut magnificentia sua velit omnem curam et diligentiam, si quo modo per terram posset illum agredi. Et spero, quod intuitu et gratia maiestatis vestrae huic negotio omni studio et laboré pro viribus incumbet forsanque dii propitii erunt votis regiae maiestatis vestrae. Praeterea ex mandato regiae maiestatis vestrae procu­ravi, quod magnificus capitaneus Segnae nomine regiae maiestatis vestrae arcem et civitatem illám tenere et votis eiusdem regiae maiestatis vestrae se adhaerere, prout latius in litteris eiusdem continetur. Et hac de causa missum raeum specialem ad suam magnificentiam destinavi et ita spero, quod deo favente vota regiae maiestatis vestrae bene succedent. Litterasque originales ad me destinatas per eius magnificentiam, hiis inclusas, regiae maiestati vestrae trans­mitto, ut ex illarum lectura latius, quomodo res se habent, percipere possit. Coeterum de exercitu Turcorum, qui ad has nostras partes venturus est, prout certioratus fui tam litteris tam etiam per nuntios, qui oretenus retulerunt, ipsos vidisse, quarum litterarum originale et copias sive exemplum regiae maiestati vestrae hiis inclusas remitto. Ego vero in hoc oppido omni diligentia et cura conabor me tueri, quantum potero, omnesque subditos rusticos et agricolas coeterosque certioravi, ut bona eorum ad loca tuta apportare faciant. Et haec regiae maiestati vestrae significare volui tanquam filius et fidelis servus eiusdem, cuius gratiae me comendo. Et felix ad vota valeat. Ex Flumine Sancti Viti die XX mensis Februarii anno MDXXVII. E. r. m. v. Johannes Offeltrair capitaneus Fluminis Sancti Viti. Kívül: Serenissimo ac invictissimo regi Boemiae, Un­1527 febr. 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom