Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

LXXX. 1360. aug. 25. A zágrábi káptalan előtt Ilyés barát és testvére István, az Odolenus fiai, a Dubicza vármegyei Szvegyenét hetven márkáért Blagay Duim ispánnak örökbe vallják. Nos capitulum ecclesie Z[ag]rabiensis memorie com­mendantes tenore presentium significamus quibus expedit universis, quod fráter Elias domus hospitalis ordinis s[anc]tj Iohannis Jerosolimitani condam preceptor de Dubycha et Ste­phanus fráter eiusdem filii videlicet Odoleni, nobiles de districtu Dubichensi ab una parte, ab altéra autem nobilis vir comes Doymus filius condam comitis Radozlai de Blagay in nostri presentia personaliter coqistituti, iidem fráter Elias et Stepha­nus confessi extiterunt ministerio vive vocis in hunc modum, quod ipsi quandam possessionem eorum in predicto districtu D[ub]ychensi habitam et existentem, Zwegyene vocatam, eidem comiti Doymo per predictum Stephanum mediantibus priori­bus literis nostris pro septuaginta marcis denariorum pignori obligatam, de eisdem septuaginta marcis se ad plénum con­tentos habentes, pretactam possessionem Zwegyne nuncu­patam cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis universis videlicet terris, fenetis, aquis, silvis, vineis et aliis attinentiis eiusdem pro eisdem septuaginta marcis vendidissent, tradi­dissent et assignassent, imo coram nobis vendiderunt, tradi­derunt et assignaverunt supra dicto comiti Doymo et suis heredibus, heredumque suorum successoribus et posteris iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam, salvo iure alieno. In cuius rei testimonium et fir­mitatem perpetuam presentes literas nostras pendentis sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas. Dátum se­cundo die festi beati Bartholomei apostoli, anno domini i36o. M. CCC. sexagesimo. a us- 2 1 Eredetije hártyán, vörös és fehér nyers selyem zsinóron függő pecsétje híjával, 41. Blagay Oklevéltár. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom