Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

per praefatum dominum imperatorem et regem nostrum gene­raliter fuerant prorogatae, in quadam causa et differentia inter ipsum protestantem ut in causam attractum ab una, parte vero ab altéra nobilem Petrum filium nobilis condam Thomae Sywkowych aliter Menyczky dicti de Menycz veluti actorem ratione certorum quorundam negotiorum coram nobis vertente idem actor contra praefatum protestantem per non venientiam et non comparitionem eiusdem quasdam literas nostras adiudicatorias sententionales pro sui parte extrahere curasset, quarum vigore eundem protestantem in rebus, bonis­que et iuribus suis possessionariis damnificare vellet et nite­retur in grave praeiudicium eiusdem protestantis et damnum valde magnum, cum tamen si idem ' protestáns huiusmodi causae suae debito modo ut par erat invigilare et ad pro«e­cutionem eiusdem causae procuratorem suum tempestive expedire vei per se comparere potuisset ac ea, quae ad defensionem huiusmodi causae spectabant, in médium pro­ferre quocunque modo non neglexisset, sperasset in ipsa causa longe aliud iudicium recipere et se ab impetitione partis alterius defacili defendere potuisse, quemadmodum posse speraret etiam modo; unde facta huiusmodi protesta­tione idem Georgius Berdoczy nomine et in persona cuius supra allegavit eo modo, quod si iuri consonaret et aequitati videretur, ex tunc idem protestáns vos simul et praefatum Petrum Sywkowych actorem ab executione praetactarum literarum nostrarum adiudicatoriarum sententionalium inhi­bere, ipsumque actorem pro habendo causa in praemissa novo iudicio contra se ad quintum decimum diem in sedem nostram banalem, nostram scilicet in praesentiam legitime evocari facere et cum eo gravamine, quo de regni consue­tudine conveniret, eidem respondere vellet, promptusque esset et paratus. Et quia huiusmodi allegatio ipsius Georgii Ber­doczy nomine cuius supra coram nobis facta iusta et iuri consona admittendaque fore videbatur, pro eo amicitiam ve­stram harum serie hortamur et requirimus, atque authoritate nostra ordinaria qua fungimur vobis committimus et man­damus, quatenus acceptis praesentibus testimonium vestrum ad executionem praetactarum literarum nostrarum adiudica-

Next

/
Oldalképek
Tartalom