Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
non dedignetur. Rem vero nostram omnem vestrae magnificentiae praecipue committimus, et de hoc negotio omnino scriptis certificari, et si quid arduae expostulationis, quod nobis perdurum et contra possibile a rege propositum, in hac parte iusta ut noster advocatus, patrónus ac defensor assistat. Postremum certum reddimus vestrae magnificentiae ipsam regiam maiestatem nobis et nostris heredibus mille ducatos debeat, ut literae suae maiestatis per se ferunt, pro quibus possessionem Smerchkowych loco pignoris cum omnibus pertinentiis nobis impendi obligavit, sed iam ab illa possessione Smerchkowych ad annos septem ullus proventus aut redditus accessit, nec scimus, quomodo aut per quem nobis haec iura adempta, aut qua causa haec possessio se bano subiugaverit. Quare consultum videtur, ut vestra magnificentia coram rege verbotenus aut per scripta naviget, ut hos mille ducatos in dominio Gottschee per stibras ibi rege pertinentes per suum regis consensum et per mandatum ad vice dominum Labaco consequeremur. Literas vero omnes ad res has et alias eo pertinentes apud istum nostrum plebanum licebit invenire, visere -\c perlustrare, quem quidem plebanum suae fidelitatis gratia vestrae magnificentiae committimus, nos vero una cum nostro filio iam quartana laborante febri, ac filia praecipue in his ac aliis vestrae magnificentiae ac sorori nostrae spectabili summopere committimus ac vestram magnificentiam cum omnibus suis incolumes ex animo ad longos vivere annos optamus. De mardurinis pelliculis, de quibus vestra magnificentia seribit, hoc arduo tempore, praesertim cum nimis exiguus ac fere nullus extiterit, nullás praeter quinque quamvis ignobiles consecutas esse sentimus; si fortuna dabit, brevi providebi- , 5 52. mus. Datae Bruman, 2. die Februarii, de anno 1552. febr. 2. Dorothea de Frangepanibus comitissa, a Blagay relicta vidua. Kívill: Spectabili ac magnifico domino domino comiti Thomae de Nadasd — — sat. Eredetije egy íven az orsz. lltárban, Nádasdi-lltár 1552.