Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

CXXXIH. Kapornak, 1419. jnn. 22. Tóti Péter Zala vármegyei alispán és társai bizonyítják, hogy Répási György Blagay Lászlónak és nejének bizonyos, Oltárczhoz tartozó szán­tóföldeit és hegyvámját bitorolja. Nos Petrus de Tothy, Valentinus de Telekus et Petrus de Tekenye vice comites magistri Iohannis filii Pethew de Gerse, comitis comitatus Zaladiensis et iudices nobilium eiusdem comitatus memorie commendamus, quod cum nos ad instantem et legitimam petitionem egregii viri magistri Ladislai de Blagay ac nobilis domine consortis sue alias videlicet relicte condam Stephani filii bani de Alsolyndwa Michaelem dictum Zalay de Zobapataka hominem nostrum ad infra scriptam inquisitionem faciendam nostro pro testi­monio transmisissemus, qui demum exinde ad nos reversus nobis retulit eo modo, quod ipse die dominico proximo post jun. 18 'festum sacratissimi Corporis Christi proxime preteritum acce­dendo, sicut a nobilibus alteriusque cuius status et condi­tionis huius dicti comitatus hominibus, a quibus decuisset, diligenti et conscientiosa inquisitione palam et occulte facta scire veritatem infra scriptam potuisset et sic scivisset, quod Georgius de Repas temporibus iam preteritis quasdam terras arabiles perarando ac tributa montium vinearum prefatorum ad possessionem seu teneta *) possessionis Oltarch vocate pertinentes et spectantia pro se ipso occupando usus fuisset et uteretur de presenti sua potentia mediante, in preiudicium eorundem valde magnum. Dátum in Kapornuk, feria quinta —proxima **) festum Nativitatis beati Iohannis baptiste, anno domini Millesimo quadringentesimo decimo nono. Eredetije papíron, hátán három pecsét nyomaival az orsz. lltárban, M. 0. D. L. 10,830. *) így, tenuta helyett. **) Talán ante maradt ki.

Next

/
Oldalképek
Tartalom