Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
senti in ipsorum iuris preiudicium et dampnum non modicum. Cumque nos ex eo, quod iidem uterque Ladislaus videlicet antecessores et tutores annotatarum nobilium dominarum et orphanorum apud nostram maiestatem certis nostris regalibus servitiis occupati sunt constituti et prosecutionem causarum prefatarum nobilium dominarum et orphanorum interesse nequiunt, prefatas nobiles dominas ac orphanos earundem simul cum universis prescriptis iuribus et rebus in nostram regiam protectionem receperimus, viceque nostre maiestatis persone vestre commiserimus tuitioni, fidelitati igitur vestre firmissimo nostro regio damus sub edicto, omnino aliter habere nolentes, quatenus mox presentibus visis annotatas nobiles dominas ac orphanos simul cum prescriptis possessionibus et iuribus possessionariis, nec non rebus et bonis ipsorum iustis utputa et legitimis ab omnibus illegitimis impetitoribus et signanter iam fatis Ladislao et Michaele literato, qui ipsos ut plurimum molestando aggravarent, tamdiu, quousque prefatos utrumque Ladislaum defensores et actores eorundem de nostris servitiis regalibus ab hinc ad propria redire contigerit, protegere, tueri et módis [omnibus man]u tenere debeatis in persona et auctoritate nostre maiestatis presentibus vobis in hac parte attributa mediante et aliud habere, nec non sub obtentu facere non ausuri; presentes [autem post earum lecturam reddi] iubemus presentanti. Dátum Constantie, in festő beatorum Philippi et Iacobi apos1418- tolorum, anno domini Millesimo [quadringentesimo decimo ™ a j octjavo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo secundo, romanorum vero octavo. Eredetije papíron, alján pecsét töredékeivel az orsz. lltárban, M. 0. D. L. 10,800.