Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
tione nichil amore, gratia, pecunia, timore vei odio diffinitive dicerent, sed ea tantum, que equitati, paci ac bono statui dictorum magnificorum virorum Stephani, Iohannis et Radozlai convenire crederent, ad arbitrandum seu ordinandum consedimus in eadem capella sancti Nicolai octavo idus Iunii, jun. 6. quamvis in procinctu arbitri quidam nominatorum arbitrium perseverare nequierint, loco quorum erunt alii communi consilio ac assensu partium presentium sub eadem iuramenti formula substituti. Inprimis igitur eorum redditus sic duximus ordinandos, ut Stephanus banus donec banatum ipsum gratia regali teneret. proventus camare Zagrabiensis solus percipiet, redditus vero de portibus, tributis ac etiam tricesimis inter eos equaliter dividantur; similiter quod officiales communi voluntate disponunt; alia vero, que de terris seu mansionibus accipiuntur seu collecte, ita dividentur, ut quilibet pro portioné habeat quidem de terra seu hominibus, qui apud ipsum scilicet noscitur provenire. Quantum autem ad iudicia, neque inter eos simultatis occasio nasci valeat, decernimus, ut in communibus ac minoribus iudiciis ad se pertinentibus quilibet iudicandi facultatem habeat, grandia vero negotia communiter pertractabunt; propterea omnes nobiles homines huius regni cum propriis terris suis liberos esse decrevimus et apud quem eclegerint deservire, non obstantibus donationibus seu pactis per -ipsos factis, literis, iuramento vei quacunque alia firmitate roboratis in terra de Zana vei aliubi, que in preiudicium libertatis non convenit, observare. Ceterum nobili domine relicte condam Radozlai bani quecunque possedit in terris, hominibus, proventibus ac iuribus ante divisionem eorum, libere ac cum omni integritate dimittant ad habendum et possidendum usque mortem, que post eius obitum inter eos sicut alia dividentur. Porro cetera omnia, que ipsi communiter possederunt, exceptis possessionibus nobilium, de quibus supra dictum est, et possessionibus ecclesiarum, super quibus dictos nobiles ac ecclesias pro suo arbitrio liberos esse censuimus, inter se equali ratione divident, nisi forte divisioni litera vei pactum obstaret. Quod vero super collatione facti de Zana, duabusque supis [in] Vozora scilicet Modrina et Chrincha quodam Henrico ac fratribus eius, ipsorum bani