Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

in eorum ruinam et iacturam aliqualem, sed potius procura­bit toto posse, quicquid poterit auxilii et favoris, insistens consilio, facto et auxilio ad omne id, quod ad eorum bonum pertinet et profectum. Ceterum super castro Harastouicha nullo temporum vite sue contra ipsos aliquid movebit actionis, nec super nocumentis, dampnis et iniuriis in possessionibus et aliis sibi et nobis ante tempus, quo ad curiam domini regis anno domini M. CC. nonagesimo nono accessit, datis 1299. et illatis eosdem aliquo temporum impetet, nec quicquam inimicitiarum seu rancoris retinebit contra ipsos. Preterea duos portus nostros, Culpateu et Bukenreue nominatos eis concessit ad tempus retinendos, videlicet donec sedabitur metus de inimicis ipsorum, ita tamen, quod medio tempore omnes pro­ventus ipsorum portuum seu terrarum consuetos nobis ammi­nistrabunt integraliter. Et spondet omnia premissa et singula premissorum sub eodem iuramento servare inviolabiliter, tali vinculo interiecto, quod si transgressor huius ordinationis et obligationis extiterit, in penam periurii incidat ipso facto, nisi ex parte eorundem contrarium aliquod obstiterit, per quod ipsa ordinatio digne et iuste valeat infirmari. Et super pre­missis universis in testimonium plenioris evidentie ad instan­tiam prefati domini nostri episcopi presentes literas nostras concessimus sigillo nostro communitas, consensum nostrum insuper premisse ordinationi pacis adhibentes. Dátum in crastino beati Urbani pape et martyris, anno domini M. tre- 1300. centesimo. maj. 26. Eredetije hártyán, melyről a hártya szalagon függő pecsét lesza­kadt, 15. XXXIII. Pozsegavár, 1300. jun. 7. Albert, Tótország herczege Babonig fiainak Istvánnak, Jánosnak, Rodoszló­nak és Ottónak a királylyal kötött egyességét megerősíti s kegyelmébe fogadja őket. Nos Albertinus dei gratia dux totius Sclavonie et comes de Posoga memorie commendantes significamus quibus expedit

Next

/
Oldalképek
Tartalom