Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

XXXI. Buda, 1299. aug. 1. III. Endre a Babonig megtérő fiait Istvánt, Jánost, Rodoszlót és Ottót királyi kegyelmébe fogadja s örökös és szerzett javaik birtokában megerősíti. Andreas dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Gallicie, Servie, Lodomerie, Bulgarie, Cumanieque rex omnibus Christi fidelibus presentium notitiam habituris salutem in domino sempiternam. Sicut summe virtutis est in regibus seu princi(pi)bus, quos summi opificis providentia quodam modo adinstar sue bonitatis bonis pie viventibus premiis occurrere meritorum et reprobis condignam inferre ultionem instituit, sic admodum commendabile atque meritorium fore dinoscitur parcere ab errore infidelitatis ad grémium regalis gratie redeuntibus, per fidelitatis obsequia veniam postulan­tibus commissorum et eis respondere stipendiis premiorum, si studeant proficere de virtute in virtutem. Proinde ad uni­versorum notitiam tam presentium quam futurorum harum serie volumus pervenire, quod licet nobiles viri Stephanus nunc banus totius Sclavonie, Iohannes, Raduzlaus et Ottó comites, filii Babunyg spiritu contumacie et rebellionis ducti contra nostram regiam maiestatem excesserint, tamen ex debito regalis mansuetudinis, qua eos, qui a tramite fidelitatis deviant vei discedunt, sed profecto in signum sue recognitionis ad fideli* tatem corone regie debitam per meritoria obsequia satisfacere cupientes redire satagunt, recipere et recolligere inducimur, austeritatem seu rigorem iustitie pietatis studio moderantes, eosdem ad sinum gratie nostre regalis, offensas in nos per­petratas et commissas eis misericorditer remittentes et rela­xantes, de consensu, voluntate et beneplacito illustr[is et ma]gnifici viri domini Albertini, ducis totius Sclavonie, avun­culi nostri karissimi, nec non sub testimonio et de consilio, consensu ac conniventia venerabilium patrum videlicet domini Iohannis archiepiscopi Colocensis, aule nostre cancellarii et episcoporum regni nostri, quorum sigilla authentica clare patent presentibus appensa, recepimus seu recollegimus regio cum Blagay Oklevéltúr. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom