Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

idem Lazarus ad expediendum et emendandum sepe dictum Radizlaum banum et suos heredes ab omnibus impetitionibus, contradictionibus et questionibus contra eundem Radizlaum banum et suos heredes in hac parte per quempiam inposte­rum movendis et etiam suscitandis, salva semper et integra eadem terra apud sepe dictum Radizlaum banum et ipsius heredes remanente. In cuius rei memóriám et perpetuam fir­mitatem presentes ad instantiam partium contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab incarnatione domini Mil­lesimo ducentesimo nonagesimo secundo. Eredetije hártyán, alján a pecsét szalagjának áthúzására két bevá­gással, 12. XXX. 1294. aug. 21. A zágrábi káptalan előtt István bán testvérével Rodoszló bánnal bizonyos feltételek alatt egyességre lép. Nos capitulum Zagrabiensis ecclesie significamus quibus expedit universis presentium per tenorem, quod magnifici viri Stephanus banus ab una parte et Radozlaus banus fráter eiusdem ab altéra in nostri presentia personaliter constituti retulerunt et confessi sunt, quod cum inter eos dissensio, controversia et adversitas suborta fuisset et per consequens darnpna et iniurie sibi invicem irrogate et diutius ventilate inter eosdem extitissent, tandem iidem huiusmodi dissen­sionis, controversie et adversitatis materiam eradicare volen­tes propter bonum perpetue pacis et fraterne dilectionis intuitu ad plenam pacis et concordie devenerunt unionem, placando et satisfaciendo ad plénum alterutri de dampnis, iniuriis ac offensis in huiusmodi dissensionis tempore peractis in hunc modum, quod nulla mentio vei iteratio haberi debeat eorun­dem, et super hoc firmiter observando tam Stephanus banus cum filiis suis, quam Radozlaus banus similiter cum filiis suis prestiterunt iuramentum, imo ut se invicem fraterno amore et sincera dilectione amplecterentur, voluerunt etiam et fir­1292.

Next

/
Oldalképek
Tartalom