Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

aule nostre cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno domini Mil­lesimo ducentesimo octuagesimo quarto, regni autem nostri, 1284. anno duodecimo. Eredetije hártyán, melynek vörös és zöld selyem zsinóron függő pecsétje elveszett, C. XXIV. 1286. apr. 5. A zágrábi káptalan előtt Krisán fia Vecsedrag Radcsa nevű birtokának egy részét harminczöt márkáért István fia Rodoszló ispánnak örökbe vallja. Capitulum ecclesie Zagrabiensis omnibus quibus expedit presens scriptum inspecturis salutem in domino. Ad univer­sorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod ma­gistro Petro, notario Radozlai comitis filii Stephani, pro eodem domino suo a parte una, et Vechedrag filio Crisan de Radcha ab altéra coram nobis personaliter constitutis, idem Vechedrag dixit et confessus est, quandam particulam terre sue heredi­tarie ibidem in Radcha existentem cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis universis eidem Radozlao comiti et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus ven­didisse et tradidisse pro triginta quinque marcis denariorum Zagrabiensium, quinque pensas pro marca qualibet compu­tando, iure perpetuo possidendam, tenendam pariterque et habendam, quas se dixit ab eodem Radozlao comite habuisse, numerasse et plenarie recepisse, assumpmens et obligans tam pro se, quam pro suis heredibus expeditum predictum comi­tem Radozlaum et suos successores ab omni questione, quam ratione dicte particule terre contra eosdem movere contin­geret in futurum, propriis laboribus et expensis. Mete autem prescripte terre, sicut partes nobis retule­runt, tali ordine distinguntur, videlicet prima meta incipit a parte orientali circa rivulum Pulsinak vocatum, ubi idem rivulus cadit in fluvium Bescha, abinde transeundo infra predictum fluvium Bescha in bono spatio eundo exit de ipso fluvio ad partém dextram ad planitiem, ubi meta terrea a parte sinistra est erecta secus quandam viam, ab illuc eundo 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom