Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
disse, tradidisse et assignasse prefato comiti Radozlao et per eum suis heredibus, heredumque successoribus iure perpetuo possidendum et habendum pro centum et quinquaginta marcis denariorum Zagrabiensium, quarum singule quinque pensas tunc temporis faciebant, de quibus centum marcas dictus comes Radozlaus per memoratos Pousam et magistrum lacobum solvit ante dicto comiti Ivvan coram nobis ex integro, residuum autem videlicet quinquaginta marcas idem comes Ivvan dixit se ab ipso comite Radozlao antea recepisse et habere, assumpmens et obligans nichilominus se idem comes Ivvan nec non filium suum supra dictum ad expediendum dictum comitem Radozlaum et suos heredes ab omni questione et impetitione, si quam super prefato castro et terris prenominatis per quempiam oriri contingeret inposterum, in propriis suis laboribus et expensis, salvis semper et integris dicto castro et possessionibus prenotatis apud ipsum comitem Radozlaum et suos heredes remanentibus pleno iure. Prima autem meta dictarum-terrarum, sicut discretus vir magister Manfredus archidiaconus de Guerche concanonicus noster, qui ad reambulandum seu limitandum ipsas terras per nos fuerat destinatus et partes una cum eodem nobis retulerunt, incipit in capite aque Bregana iuxta terras nobilium de genere Priba sub plaga occidentali, inde per vallem dictam Thopinadraga vádit versus orientem et exit ad metam terream, in qua est frutex keurus, inde descendit in aliam vallem dictam Lomnichadraga et per ipsam vallem tendens versus orientem venit ad locum, ubi quondam Rozech habuit mansionem, ubi etiam est meta terrea, inde procedens paululum ascendit per arbores fagi montem Dragonez et venit ad arborem bik cruce signatam, inde exit silvam ad quandam semitam, in qua per eundem montem Dragonez et per silvas fagi ad(h)uc versus orientem in magnó spatio tendens venit ad arborem bik cruce signatam, que est in exitu silve, deinde vaait ad lacum Jezero dictum, deinde ad arborem cher cruce signatam, sitam in fine montis Dragonez, supra dictis terris nobilium de genere Priba semper ad meridiem remanentibus, ubi iam eedem terre conterminantur terris iobagionum castri de Podgoria, deinde descendens in vallem,