Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

et marescalci militie domini regis Karoli, ac fratris G(yrardi) magistri domorum militie templi per Ungariam et Sclavoniam, qui data fide, interposita quoque diligenti et solerti cura inter nos huiusmodi pacem, ordinationem seu concordiam ab utra­que parte fratrum et sociorum *) utriusque firmiter assump­mentibus et observare volentibus ordinarunt, quod idem magister Iohannes, fratres et socii sui nobis, fratribus, sociis et cognatis nostris annuerunt, ut quicquid nos, fratres, socii nostri universi tempore guerrarum quibusdam nocuimus, peni­tus est indulsum et omnino relaxatum, ita quod super nocu­mentis hactenus perpetratis contra nos nec questio nec iudi­cium esse potest. Preterea idem magister Iohannes, fratres et socii sui pro morte Ioachimi bani bone memorie seu possessionibus ipsius aut fratrum suorum contra nos, fratres et socios no­stros nec in iudicio, si forte fieri contigeret per aliquem, nec in aliis aliquibus causis se intromittent ullo modo, nec fra­tres dicti I(oachimi) bani contra nos adiuvabunt nec partém ipsorum confovebunt, si etiam ad premissa exercenda eis a domino rege vei regina eveniret mandatum speciale, imo si forsitan fratres predicti I(oachimi) bani potentialiter aut armata manu insurgerent contra nos, ex tunc idem magister Iohannes cum fratribus et sociis suis nos, fratres et socios nostros tanquam sibi subditos totis viribus proteget et tueretur ac similiter defensabit nos contra omnes homines, qui nobis nocere aut molestias inferre niterentur. Ceterum obsides et captivos, quos de societate nostra habent, penitus sine pretio remittent, nos etiam econverso obsides et captivos, quos habemus tempore guerre captos et receptos, similiter sine pretio remittemus, preter obsides magistri Nicolai fratris dicti I(oachimi) bani et preter castrum suum Stenichnak, quia de presenti ordinatione factum eorun­dem est penitus pretermissum. Insuper prefytus magister Iohannes cum fratribus et sociis suis omnes possessiones nostras, hereditarias videlicet emptitias et de iure acquisitas habendas et possidendas nobis *) Helyesen fratribus et sociis lenne.

Next

/
Oldalképek
Tartalom