Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
et Stephk terram eorum nomine Colewrat, constitutam iuxta terram Radiha comitis, confessi sunt se vendidisse eidem Radiha comiti et fratri suo Stephano prenotato iure perpetuo possidendam pro undecim marcis, quas se dixerunt ab eisdem plenarie recepisse; astiterunt etiam consanguinei venditorum predictorum scilicet Sebule, Obrad et Ogko venditionem factam sine contradictione qualibet approbantes. Prima vero meta terre vendite, sicut partes nobis retulerunt, incipit ab occidente in radice rivi Hotina, ubi cadit in Culpam, inde procedit versus meridiem et iuxta silvam venit ad arborem harazt et ibi habét duas metas terreas, inde iuxta eandem silvam procedit et venit ad alteram arborem harazt, habens ibi duas metas terreas, inde procedit iuxta eandem silvam et tertio pervenit ad arborem harazt, habéntem*) duas metas terreas, inde venit ad locum, qui Liget dicitur, secus quem vertitur ad orientem et venit ad locum, qui Birch dicitur et ibi habét duas metas terreas iuxta silvam, inde venit ad viam, que dicitur Horuas, habens ibi duas metas terreas, inde venit ad vallem, que est aput metas Radiha comitis, habens ibi arborem tulfa et duas metas terreas, versus septemtrionem terra emptitia cum silva Radiha comiti et Stephano remanente. In cuius rei testimonium presentes ad instantiam partium contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Michaelis lectoris ecclesie nostre, anno ab 1264. incarnatione domini M. CC. LX. quarto. Eredetije hártyán, melyről a nyers sárga selyem zsinóron függő pecsét elveszett, 3. *) így, helyesen habens lenne.