Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
VI. 1251. IV. Béla a Pesztecsnök vártól elszakított Rezicsa földet, István tótországi bán kérésére, érdemeiért Apa al-bánnak adományozza. Bela dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque rex universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Et si regia serenitas petitiones suorum fidelium audiat et admittat etiam pro quibuslibet libertate consueta, pro illis tamen magis ac magis debet admittere, quorum propria merita interpellantur, ut hoc viso iidem ad maiora fidelitatis opera ardentius provocentur et alii exemplo consimili ad eadem fortius inducantur. Hac igitur consideratione inducti ad universorum notitiam pervenire volumus presentium per tenorem, quod accedens ad presentiam nostram dilectus et fidelis noster Stephanus banus totius Sclavonie, qui propter sui probitatis opera coram nostre maiestatis oculis multipliciter meruit acceptari, a nobis diligenter postulavit, ut terram Rezycha castri de Pestechnuk consanguineo suo Apa vice bano, filio Laurentii comitis pro eo, quod in expugnandis et effugandis infidelibus corone nostre sibi assistendo commendabiliter perstiterat et etiam alias servitium sibi et nobis ac corone regie in persona ipsius fidele impenderat, conferre dignaremur. Et licet ad premissa obtinenda petitio ipsius Stephani bani ad plénum sufficere potuisset, considerantes tamen precipue ipsius Ape servitia, qui pro fidelitate nobis debita, presente et absente pluries ipso bano, contra infideles de Croatia variis fortune casibus exposuerat et etiam in expugnatione castri Stroycha, perpessis dampnis pluribus grandé in se vulnus exceperat, multis de parte adversa ibidem interemptis, memoratam terram Re(z)ycha a castro Pestechnuk omnino exemptam cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis sibi et per eum suis heredibus, heredumque successoribus duximus perpetuo conferendam. In cuius donationis perhempnem firmitatem presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno domini Millesimo CC. L. primo. 1251.