Ifjabb Kubínyi Ferencz: Árpádkori oklevelek 1095–1301. Pest, 1867.

phani viceiudicis Curie vestre Idem dominus Episcopus sta­tuisset predictis petro et Thoma in metis et limitacionibus antiquis similiter Iure perpetuo possidendam saluo Iure ecc­lesie memorate quod in medio ipsius terre consistit . Mete vero earumdem porcionum possessionis Neugrad petri scilicet et Thome predictorum in concambium modo prelybato tradi­tarum Hoc ordine distinguntur . prima meta est sub arbore pomus sub Castro Neugrad prope ecelesiam virginis gloriose ineadem terra Neugrad petri et Thome — — ab occidente Abhinc directe procedendo vergit ad orientem — — — — metis subquo sunt due mete, Et inde directe vádit et per­uenit ad arborem pirus sub qua est vna meta abinde ver­gendo peruenit ad arborem silicis sub qua sunt due mete abinde descendit in vnam vallem que pathkantaua uocatur Abhinc directe procedit et peruenit ad terram Tolmach et ibi in capite ipsius terre Tolmach per Hominem vestrum pre­sente nostro testimonio est vna noua meta erecta Abinde descendendo peruenit ad duas arbores silicis subquibus ar­boribus due antique mete et una noua, abhinc descendendo peruenit ad arborem silicis sub qua sunt quatuor mete ter­ree angulares quarum vna distingit terram Cruciferorum de Tolmach ; altéra domini Episcopi Zantho vocatam ; tercia ter­ram Apathy nominatam ; quarta porciones petri et Thome predictorum, ab illis quatuor metis venit ad partes vesperti­nas et ibi in virgulto est noua meta erecta abhinc paululum descendendo est alia noua meta Inde descendit ad vallem vbi est locus molendini supra Sessionem Abbatis abhinc des­cendit versus meridiem et peruenit ad arborem pirus sub qua est meta noua, Inde vádit Iuxta locum siue nemus et in capite — — terre sunt due mete noue abhinc paulatim transeundo Iuxta eundem nemus sub arbore silicis sunt due mete vna antiqua et alia noua, quarum vna distingit petro et Thome antedictis, altéra Capitulo demesiensi et inde descendit adpratum terre Demes vbi sunt due mete vna terre Neugrad petri et Thome predictorum alia terre Demes . Inde transit in limitacionem terre Demes et terre Neugrad — —

Next

/
Oldalképek
Tartalom