Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)

bilium justitiain administret, et id quod jure coinpertum fuerit, exequatur. (23) Item, subditi ejusdem D. Szedlniczky ab exstir­pationibus faciendis in metis praefati Georgii Dedinszky de­sistant et Judex Nizsnenszky occupatam terram ejusdem Dedinszky restituat, deinceps territoria sua libera maneant. (24) Item, territoria nobilium Michaelis et Joannis Plathy ac Joannis Threnka ad possessionem Csimkova pertinentia, per praefatum D. Szedlniczky occupative tenta remittantur, nec se deinceps ipse D. Szedlniczky vei sub­diti sui de Trsztena in ea ingerant, prato vero Yrtasna vocato coloni de praescripta Csimhova cum vectoribus per vias proficiscentibus, ut ab antiquo observatum fűit, mu­tuo utantur. (25) Item, quod pratum Maltzov Laz vocatum Nobi­lis Venceslaus Zmesskall libere possideat, cum Regia Ma­jestas possessionem Lestine eidem Zmeskall cum omnibus territoriis, utilitatibus et pertinentiis ad eandem villám spectantibus donaverit, et quum comprobatiim sit, pratum ipsum in territorio dictae possessionis Lestine esse, juste igitur possidere debet. (26) Item, quod foenuni ejusdem Venceslai Zmeskall ablatum apud seriparam Dominus Szedlniczky restituat, et ne eundem seriparam vei alios artifices pro pretio ipsi Zmeskall aut aliis laborare prohibeat. (27) Item, proventus Decimarum Plebanoruiu Eccle­siarum Arvensium, videlicet sedecimam partom retentaui, ac ínolendinum Ecclesiae de Turdossin, domunculumque Sarolani, et alteram inquilini occupatam D. Szedlniczky restituat. (28) Item, quod scultetia sive liber judicatus Michae­lis Zahrabovszky in possessione Zahrabove habitus et por quondam D. Joannem Dubovszky nonnullos ante aunos in­debite occupatus, sicuti hoc, ita ut per Regnicolas statu­tum est, comprobatum est, virtute Publicae Constitutionis et Maiidati Majestatis Regiae ipsi Michaeli Zahrabovszky et fratribus suis cum omnibus ejus utilitatibus et pertinen­tiis defacto restituatur libere possidendus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom