Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)
páter Casparis de Revissna, cuidam Chriastel ad oppidum Nagyfalu ad extirpandum concessisset dictam terram Chriestelovsky Laz vocatam; a qua quidem terra dictus Chriestel Thomae Durd filio praefati olim Matthiae de Revisne censum dedisset. Et insuper quoque in educendo fimo dictum Thomam Durd in Revissna juvisset una die juxta conclusionem inter eos factam. Item providus Micliael Pudiss, Inquilinus Andreae de Revissna, vicinus, sub juramento interrogatus, fassus est. Se certo scire, quod quadam vice saepefactus Chriestel, qui terram litigiosam extirpaverat, venisset ad Thomam Durd, fratrem actoris Casparis, monuissetque eum, ut terram litigiosam ab eo eliberaret. Nain, iuquit, equo ad praesens valde indigeo, et si mihi tu non dederis, cogor, iuquit, alicui alio, videlicet Stephano patri Iucatti in Revissna tunc commoranti, illám impignorare. Qui illi respondisset, beue, iuquit, impignores eain vicino meo, modo justo et competenti pretio. Ita tamen, ne census mihi antea ab illa terra dari solitus, ne pereat a me, ut suo tempore pro me eam redimere valerem; de censu quoque, quod dicto Thomae Durd, annotatus Chriestel ab ea terra solvisset, se scire dixit. Protestantur actores, se habere plures testes quibus negotium bene constaret. Pro Incatto, videlicet Matthia Stephanovich. Nobilis Joannes Csutka de Revissna vicinus, juratus et examiuatus, fassus est. Se eo tempore, cum páter Incatti equum pro terra litigiosa Chriestel dedisset in florenos 6. fuisse praesentem, dictuinque Thomam Durd fratrem Casparis actoris de Revissna, dictum patrem Iucatti prohibuisse; tamen ex concessione dicti olim Thomae Durd praefatus Chriestel terram illám litigiosam genitori Incatti pro equo, videlicet flor. 6, usque tempus redemptionis dedisset. Sciret quoque dictus attestaus, dictum Chriestel annotato olim Thomae Durd censum solvisse, audivisset quoque ipse testans, quod ex concessione Matthiae, patris olim Thomae Durd terram litigiosam extirpasset Chriestel. Pro actore. Nobilis Audreas Medveczky, Judlium, commetaneus, sub juramento fassus est. Se fuisse missurn