Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)
ipsos Incattos admonuissemus, ut responsum suum probassent, minimé tamen probare potuissent. Nos itaque matúra inter nos habita deliberatione judicando decrevimus, quod quia dicta sessio jobbagionalis Csutkovszka dicta, una cum aliis sessionibus per praedecessorem ipsorum Actorum Nobilem condam Othmarum impignorata, prout in literis fassionalibus dicti Comitatus Liptoviensis clare continetur, fuisset, et per arbitrativam compositionem per matrem dictorum Incattorum Ursulam Csutkovszka dictam, nonnisi usque mortem ipsius possidere debuisse, ipsa vero defuncta, praedictam sessionem residuam jobbagionalem, dictis actoribus restituere debuisse, eam sessionem jobbagionalem, in qua nunc dicti Petrus et Joannes Incatti residerent, ipsis Stephano et Michaeli et quorum interest, tanquam legitimis haeredibus restituendam adjudicavimus. Quo quidem judicio nostro dicti Petrus et Joannes Csutka non contenti, pro uberiori de Lege Regni discussione, in Curiam Majestatis Vestrae, praeíigendo partibus ipsis decimum quintum diem ad comparendum, transmittendum duximus. Dátum die et loco in supradictis. Anno Domini Millesirao. Quingentesimo. Quinquagesimo. Septimo. (L. S.) (L. S.) (L. S.) (Az lG92-ki Reviczky-Csutkaféle perből. Levéltárunkban I. csomag. 26. szám alatt.) 26. Jegyzőkönyvi kivonat 1559-bÖl, mely szerint Revisnei Gáspár nagy szükségében revisnyei telkének felét bizonyos Uuzie Jakabnak, s nejének Erzsébetnek, saját nővérének 100 forintért őrök áron eladja. Folio 212. Extractus Prothocolli Anni 1559. Inscripsit jure perpetuo Nobilis Caspar de Revissna de Comitatu Arvensi provido Jacobo Huzie et Elisabeth consorti ejusdem, sorori suae rectam medietatem curiae