Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)

eisdem Johanni et Matthie duximus concedendas ad caute­lam. — Dátum Sabbatho proximo ante Dominicam, quae cautat officium Oculi mei. Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Sexagesimo. (Levéltárunkban I. 17. szám alatt levő egyszerű másolat­ról. Erdetije Reviczky Alfréd birtokában Beczkón. Kivül ez áll: „Paria Transsumpti Comissionis Lodovici Regis de Anno 1348. ex Conventu Thurocz in Anno Dni 1460. emanati.") 18. I. Mátyás király uyadománya Revisnyére Re­visnai Benedek fiai: János és Mátyás, részére. 1415. •/' Nos Mathias Dei Gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. memorie commendamus tenore presencium significan­tes quibus expedit Universis. Quod nos consideratis fideli­tate et serviciis űdelibus fidelium nostrorum Nobilium Jo­annis et Mathie filiorum quondam Benedicti de Revissne, per eos primum sacre dicti Regni nostri Hungarie Corone, et tandem Majestati nostre juxta ipsorum possibilitatis exigenciam exhibitis, possessionem ipsorum Revissne voca­tam in Comitatu Arvensi existentem, in cuius pacifico do­minio iidem progenitores ipsorum ab antiquo perstitisset seque persistere asserunt etiam de presenti. Item totum et omne jus nostrum Regium, si quod in eadem etiam taliter qualitercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, viis, módis et racionibus concerneret Majestatem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciiis qui­buslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, sylvis, nemoribus, montibus, val­libus, campis, vineis, vinearum promontoriis, aquis, flu­viis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molen­dinis, locisque molendinorum et generaliter quarumlibet utilitatum, et pertinenciarum ejusdem integritatibus, quo­vis nominis vocabulo vocitatis ad eandem de iure et ab

Next

/
Oldalképek
Tartalom