Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)

11. 1360. január 3. Lajos megengedi a raguzaiaknak, hogy maguknak comest választhassanak, föltéve, hogy a válasz­tandó se velenczei, se velenczepárti, se más ellenséges indulatu ne legyen. Lodovicus dei gracia rex Hungarie. Yestra noverit fidelitas, quod venientes ad nos ex parte vestri communis pro­vidi viri domini Marinus et Laurencius nuncii et ambassiatores vestri. qui legaciones vestras nostre celsitudini seriose retulerunt, quibus quidem vestris ambassiatis cum diligencia et favorabili pietate auditis et intellectis, hanc vestre fidelitati reddimus re­sponsivam, ut quamquam super pactis, disposicionibus et parla­mentis inter nos et vestrum commune babitis et firmatis nostras babeatis litteras eficaces et nos vestras babere dinoscamur e converso, tamen vestris victi precibus et instanciis, de liberali­tate regia et superbabundandi gracia speciali vobis duxinius annuendum. ut comitem, quem undecunque pro vobis eligere volueritis, exceptis Yenetis et ipsis adberentibus ac aliis quibus­libet inimicis et emulis nostris, liberam eligendi et recipiendi babeatis facultatem. Preterea vobis concessimus et annuimus graciose, ut tam tempore pacis, quam tempore guerre mercato­res et alicuius status bomines de regno Rascie in civitate nostra Ragusina et in vestri medio suas mercancias exercere valeant absque omni pavore et timore, et vos modo simili in regno Rascie cum vestris mercibus et mercanciis libere proce­dere valeatis et secure. Premissa tamen omnia rata et grata ba­bebimus ad nostre usque beneplacitum voluntatis. Actum in Yyssegrad, mense Januarii, die tercia. Kivül rányomott kopott pecséttel. Eredetije a bécsi cs. titkos levéltárban, másolata a raguzai levéltárban 1300—99. F. I. n. 195.

Next

/
Oldalképek
Tartalom