Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)

8. 1359. augusztus 26. Raguza város levele ugyanez ügyben I. Lajos királyhoz; jelenti, hogy békét vásárolt Yoyslavtól 2000 frtért. Serenissime domine noster. Subiectiva ac fideli recoman­dacione premissa, pridie vestre sacre maiestati denotavirnus per nostras litteras, qualiter quidam Voyslavus íilius Voyni, qui se titulat comitem Chelmi, unus ex baronibus regis Raxie, vicinus nostris confinibus, homo perfidus et nequam nostras villás fecerat derrobari, et capi quemdam nobilem civem nostrum, et quod exercitum suum validum preparabat causa dissipandi totum nostrum districtum in starea, et asserebat ecclesias velle et domos funditus ruere, vineas et arbores evel­lere, et perpetrare quidquid nocumenti posset, nullám aliam causam pretendendo, nisi quia íideles et subditi sumus vestre regie maiestati. Nunc vero serenissime maiestati vestre denota­mus, quod nos considerantes non posse resistere eius prave voluntati, tractari fecimus cum ipso de dando sibi unam sum­mám perennem non modicam, ut ipse nos dimitteret in pace, et sic coacti sibi obtulimus et dedimus yperpera IV m qui valent flor. II m maximé, quia ipse arrestari fecerat multos cives et mer­catores nostros, qui cum eorum mercimoniis per eius districtum transitum faciebant, et ipsos tenebat astrictos. Presenti enim tempore tam brevi non potuimus aliter pertransire, licet de ipsius infidelitate plurimum dubitemus, quia tanquam infidelis male servat íidem. Hec ornnia vestre sacre maiestati curavimus denotare, quia non dubitamus deo propicio dictum periidum tyrannum et eius dominum confundere et vindictam assumere debitam, quam speramus, sic, quod gracia dei et vestre sereni­tatis confuxo dicto tyrano períido, nos hdeles subditi vestri pace optata et quesita perfruemur. Valeat vestra sancta corona per tempóra longiora, et de inimicis reportet glóriám et triumphum. Dátum die XXVI. Augusti. Lett. et Comm. di Lev. 1359 — 80. f. 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom