Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)

cives constitutos in eadem a dominis rege Rascie et bano Boznensi íideli nostro ac aliis quibuslibet defensare. Quia perpendimus ipsos cives nostros opportuno territorio indigere, ut iidem nostre senciant muniíicencie largitatem, requisiti per eosdem et rogati dedinius donavimus et contulimus eisdem iure perpetuo quoddam territórium inbabitatum prope mare, quod incipit a confinibus comitatus Ragusii a loco, qui dicitur Curilla et coniungitnr loco, qui dicitur Stagnum. Item volumus, quod régimén civitatis iamdicte eiusque districtus in terra firma, ubicumque et qualitercumque dicta civitas possidet ad presens, cum custodia ipsius statuta, introitus et consuetudines ac districtus predicti sint in potestate civium ipsius. Ea autem? que in insulis marinis possident, eatenus possideant et ipsis utantur, quo iure, tempore, quo erant sub dominio Venetorum, utebantur, comitem autem illum assumpmere tenebuntur, quem ex fidelibus regni nostri duxerint eligendum, cuius coníirmacio ad nostram pertinebit maiestatem ; ei autem tam de sallario, quam de aliis honoribus et iuribus secundum eorum consvetu­dinem hactenus observatam respondere tenebuntur, qui suum officium eatenus observabit, seu illud exercebit, quatenus exer­cere solitus erat, cum dicta civitas sub dominio seu regimine erat Yenetorum, iuxta consilium iudicum et consiliariorum ac prudentum virorum eligendorum per maius consilium civita­tis eiusdem Ragusine, nec se ultra ea, que inter ipsos sunt successive assueta, aliquatenus intromittat. Confirmamus insu­per omnia, quecumque eadem civitas ad presens possidet tam in terra quam in mari. Item concedimus et volumus, quod si aliquis de regno nostro Hungarie haberet aliquod placitum cum aliquo Ragusino, vei Ragusinus cum aliquo regni Hungarie, actor teneatur sequi fórum rei, nisi per­sone reperiantur in loco delicti vei contractus, tunc altér alteri teneatur respondere coram iudice loci predicti, et hoc non habeat locum in civitatibus Dalmacie terra Holm, terre Chelme, Bozna et Zentha (ZentheJ, cum quibus dicta civitas Ra­gusina habere dicitur certa pacta et consuetudines de voluntate dictorum civium et terrarum approbata. Postremo iurabunt seu iurare tenebuntur supradicti cives nostri et commune, seu certi cives in eorum personis omnes amicos nostros habere

Next

/
Oldalképek
Tartalom